Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto.
⌊Bona⌋ Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Commendationem Vestrae Paternitatis, ut lacus ⌊Drawsen⌋ generoso ⌊Achatio Czeme⌋ locaretur, ex ⌊⌋ Vestrae Paternitatis cognovimus. Verum ea de re, quae iam transacta est, antequam ⌊⌋ Vestrae Paternitatis venirent, non est conveniens ⌊maiestati regiae⌋ aliquid denuo constituere, si quidem maiestas sua finita arenda Elbingensium, ⌊lacum⌋ praedictum ad ⌊castrum suum Marienburgk⌋ rebus ac rationibus maiestatis suae ita poscentibus, applicare est dignata. Sed neque ad aliquos contractus et arendas, quae a plerisque ⌊maiestati suae⌋ non inutiles offerebantur, flecti se permisit. Quare id, quod ⌊maiestas sua⌋ fecit, rectum esse putandum est.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die XIX Iunii anno Domini M-o D-o XXXIX-o.
Ex commissione sacrae reginalis maiestatis