Letter #2152
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-05-12
received [1539]-05-25 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Gratum nobis erat cognovisse nos ex litteris Vestrae Paternitatis provisum esse per Vestram Paternitatem de canonicatu Varmiensi Raphaeli, palatinidi Pomeraniensi. Verum commovit nos non leviter, quod idem Raphael, nominatus noster, pro ipso canonicatu impetatur. Scripsimus itaque in urbem Romam ea de re diligenter, quo is nominatus noster, liber ab istis impetitionibus, canonicatum hunc quietum retineat utque in Scultetum hunc, hominem temerarium ac uxoratum, multos scandalisantem, pro eius merito digne animadvertatur, et ut Sedes Apostolica non obtrudat nobis ad ecclesias cathedrales homines indignos, externos praecipue, adversus iura et statuta regni huius.
Speramus, quae petimus, nos impetrare debere. Vestra etiam Paternitas pro iure et auctoritate sua ius nominati nostri defendat comprimatque istos temerarios conatus, qui adversus iura communia, adversus etiam regiam auctoritatem tam indigne istic fiunt. Et simul incumbat omni studio Vestra Paternitas, ut Scultetus iste, uxoratus sacerdos, qui nequiter vivens multis publico scandalo est, ex isto canonicorum suorum collegio, ut metetur, exigatur, et sacerdotiis, a quibus iure excidit, privetur.
Bene valeat Vestra Paternitas.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XII Mai anno Domini M-o D-o XXXIX-o.
Commissio propria s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ reginalis maiestatis