Gratum nobis erat cognovisse nos ex ⌊⌋ Vestrae Paternitatis provisum esse per Vestram Paternitatem de canonicatu Varmiensi ⌊Raphaeli⌋, palatinidi Pomeraniensi. Verum commovit nos non leviter, quod idem ⌊Raphael⌋, nominatus noster, pro ipso canonicatu impetatur. Scripsimus itaque in urbem ⌊Romam⌋ ea de re diligenter, quo ⌊is nominatus⌋ noster, liber ab istis impetitionibus, canonicatum hunc quietum retineat utque in ⌊Scultetum⌋ hunc, hominem temerarium ac uxoratum, multos scandalisantem, pro eius merito digne animadvertatur, et ut ⌊Sedes Apostolica⌋ non obtrudat nobis ad ecclesias cathedrales homines indignos, externos praecipue, adversus iura et statuta ⌊regni⌋ huius.
Speramus, quae petimus, nos impetrare debere. Vestra etiam Paternitas pro iure et auctoritate sua ius ⌊nominati nostri⌋ defendat comprimatque istos temerarios conatus, qui adversus iura communia, adversus etiam regiam auctoritatem tam indigne istic fiunt. Et simul incumbat omni studio Vestra Paternitas, ut ⌊Scultetus⌋ iste, uxoratus sacerdos, qui nequiter vivens multis publico scandalo est, ex isto ⌊canonicorum suorum collegio⌋, ut metetur, exigatur, et sacerdotiis, a quibus iure excidit, privetur.
Bene valeat Vestra Paternitas.