Heri reversus ⌊Cracovia⌋ nuntius meus attulit ad Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊⌋ ⌊regiarum maiestatum⌋ et aliorum, quas per eundem nunc mitto. Addidi et ad me datas litteras regias, ex quibus cognoscet exspectari etiamnum ex me informationem in petito negotio, oportune igitur nunc Vestrae Reverendissimae Dominationis nuntius (quod ipsa mihi scripsit) adibit aulam. Cui meas ad ⌊maiestatem regiam⌋ litteras cum ceteris commendare Reverendissima Dominatio Vestra velit, quarum etiam exemplum praesentibus indidi, ut si viderit Reverendissima Dominatio Vestra aliud esse suggerendum maiestati regiae, quam ego scripsi, possit ipsa correcto meo errore suam sententiam scribere ⌊domino vicecancellario⌋, quod perinde accipietur ac a me scriptum. Mitto et eiusdem ⌊domini vicecancellarii⌋ ad me litteras, ut videat Reverendissima Dominatio Vestra quantum valuerit sua in meam gratiam commendatio, pro qua gratias ago plurimas. Ad ⌊illum⌋ quid etiam a me scriptum sit per nuntium meum in negotio Reverendissimae Dominationis Vestrae, fortasse est, cur scire cupiat. Itaque habet hic Reverendissima Dominatio Vestra huius quoque scripti exemplum. Mitto et domini ⌊Alberti Kyewski⌋ litteras propter nova, quae scribit. Fides sit penes auctorem, quem numquam vidi de ⌊Turchis⌋ infausta scribere. Adiunxi item de decretis illius ⌊conventus⌋ quaedam, antea ad me missa, si forte illa nondum vidit Reverendissima Dominatio Vestra. Quae remittere omnia velit perlecta.
Intelliget Reverendissima Dominatio Vestra ex hoc servitore meo reliquisse ipsum adhuc ⌊Cracoviae⌋ scribam domini Costka, qui ante eius adventum iam ad iter expeditus, moratus illic est opinor, dum meus absolveretur. Eius rei suspicionem auget mihi scheda inclusa litteris regiis, quae indicat post scriptas litteras multa in dubium venisse, quorum movendorum ille videtur fuisse auctor. Videbimus quid tandem afferet.
Litteras ad dominum ⌊praepositum Varmiensem⌋ etiam addidi, non habens hic modum illas transmittendi, quod per opportunitatem facere non gravetur Reverendissima Dominatio Vestra.
Legi non sine voluptate ⌊⌋ ad me missam,
cf. Cic. Pis. 73.1.4 Verum tamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas; Adagia 457 Stellis signare. Obelo notare ⌊cuius citius encomiastes fiam quam ⌊Aristarchus⌋cf. Cic. Pis. 73.1.4 Verum tamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas; Adagia 457 Stellis signare. Obelo notare ⌋
, si non paene desuevissem a numeris ac illorum cogerer vitare commercia plus aequo me abripientium, quoties incidit vel lectio sola. Ne tamen prorsus non paream Reverendissimae Dominationi Vestrae, inveni quod reprehendam, nempe ⌊⌋, quam res ipsa convincit otiosam esse magis quam necessariam aut veram. Libellum remitto, quem an {a}edi velit Reverendissima Dominatio Vestra, nescio. Id si fiet, auguror non defuturos, qui in hunc vicissim acuant stylum.
Optime felixque valeat Reverendissima Dominatio Vestra, cuius amori me commendo.