Letter #2125
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-03-27
received [1539]-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum honorande.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Heri reversus Cracovia nuntius meus attulit ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras regiarum maiestatum et aliorum, quas per eundem nunc mitto. Addidi et ad me datas litteras regias, ex quibus cognoscet exspectari etiamnum ex me informationem in petito negotio, oportune igitur nunc Vestrae Reverendissimae Dominationis nuntius (quod ipsa mihi scripsit) adibit aulam. Cui meas ad maiestatem regiam litteras cum ceteris commendare Reverendissima Dominatio Vestra velit, quarum etiam exemplum praesentibus indidi, ut si viderit Reverendissima Dominatio Vestra aliud esse suggerendum maiestati regiae, quam ego scripsi, possit ipsa correcto meo errore suam sententiam scribere domino vicecancellario, quod perinde accipietur ac a me scriptum. Mitto et eiusdem domini vicecancellarii ad me litteras, ut videat Reverendissima Dominatio Vestra quantum valuerit sua in meam gratiam commendatio, pro qua gratias ago plurimas. Ad illum quid etiam a me scriptum sit per nuntium meum in negotio Reverendissimae Dominationis Vestrae, fortasse est, cur scire cupiat. Itaque habet hic Reverendissima Dominatio Vestra huius quoque scripti exemplum. Mitto et domini Alberti Kyewski litteras propter nova, quae scribit. Fides sit penes auctorem, quem numquam vidi de Turchis infausta scribere. Adiunxi item de decretis illius conventus quaedam, antea ad me missa, si forte illa nondum vidit Reverendissima Dominatio Vestra. Quae remittere omnia velit perlecta.
Intelliget Reverendissima Dominatio Vestra ex hoc servitore meo reliquisse ipsum adhuc Cracoviae scribam domini Costka, qui ante eius adventum iam ad iter expeditus, moratus illic est opinor, dum meus absolveretur. Eius rei suspicionem auget mihi scheda inclusa litteris regiis, quae indicat post scriptas litteras multa in dubium venisse, quorum movendorum ille videtur fuisse auctor. Videbimus quid tandem afferet.
Litteras ad dominum praepositum Varmiensem etiam addidi, non habens hic modum illas transmittendi, quod per opportunitatem facere non gravetur Reverendissima Dominatio Vestra.
Legi non sine voluptate Paraenesim ad me missam, cuius citius encomiastes fiam quam Aristarchus , si non paene desuevissem a numeris ac illorum cogerer vitare commercia plus aequo me abripientium, quoties incidit vel lectio sola. Ne tamen prorsus non paream Reverendissimae Dominationi Vestrae, inveni quod reprehendam, nempe deprecationem illam primo statim ingressu procletici vice positam, quam res ipsa convincit otiosam esse magis quam necessariam aut veram. Libellum remitto, quem an {a}edi velit Reverendissima Dominatio Vestra, nescio. Id si fiet, auguror non defuturos, qui in hunc vicissim acuant stylum.
Optime felixque valeat Reverendissima Dominatio Vestra, cuius amori me commendo.
Lubaviae, die 27 Martii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Tidemannus electus Culmensis