Letter #2044
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-11
received [1539]-01-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, domine colendissime. Precor annum hunc faustum et felicem Reverendissimae Dominationi Vestrae atque illi servitutem meam officiosissimam commendo.
In magnis meis occupationib[us] non potui, quin pauca scriberem ad Vestram Reverendissimam Dominationem, etsi ne quod scriberem habeba[m]. Nam per dominum Fabianum scripsi omnia, quae scriptu digna iudicabam. Quamquam a discessu illius allatum erat ex
Nihi[l] est praeterea, quod scribam. De canonicatu meo iam confectam esse rem spero opera Vestrae Reverendissimae Dominationis, cui pro hoc beneficio obstrictu[s] esse semper volo et obligatus. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus
Postscript:
Mitto nugas quasdam Italicas.