Letter #2044
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-11
received [1539]-01-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime. Precor annum hunc faustum et felicem Reverendissimae Dominationi Vestrae atque illi servitutem meam officiosissimam commendo.
In magnis meis occupationib[us] non potui, quin pauca scriberem ad Vestram Reverendissimam Dominationem, etsi ne quod scriberem habeba[m]. Nam per dominum Fabianum scripsi omnia, quae scriptu digna iudicabam. Quamquam a discessu illius allatum erat ex urbe evasisse quidem angustias illas Barbarossam, sed vi tempestatis classem eius disiectam esse, desiderari naves magnas viginti, quamquam de quadraginta scribunt alii, et quidem serenissimae maiestati regiae. Dux Urbini mortuus belli praebuit materiam. Conatur pontifex ducatum ecclesiae vendicare tanquam divi Petri patrimonium, Veneti stant a filio ducis mortui. Duci Florentiae facta[e] fuerunt insidiae. Veneno dicitur appetitu[s], sed non processit, fraus detecta est, de sonte sumptum supplicium. Pontificis ope[ra] factum dicitur. Hic legati insignes a Ioanne rege in horas expectantur: dominus Brodericus episcopus Vaciensis, dominus Verbeutz cancellarius, dominus Perenni Peter. Num abducturi sint sponsam, incertum est.
Nihi[l] est praeterea, quod scribam. De canonicatu meo iam confectam esse rem spero opera Vestrae Reverendissimae Dominationis, cui pro hoc beneficio obstrictu[s] esse semper volo et obligatus. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, 3 Idus Ianuarii 1539.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius canonicus Varmiensis
Postscript:
Mitto nugas quasdam Italicas.