Letter #2044
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-11
received [1539]-01-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, domine colendissime. Precor annum hunc faustum et felicem Reverendissimae Dominationi Vestrae atque illi servitutem meam officiosissimam commendo.
In magnis meis occupationibus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉ non potui, quin pauca scriberem ad Vestram Reverendissimam Dominationem, etsi ne quod scriberem habebam paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉. Nam per dominum Fabianum scripsi omnia, quae scriptu digna iudicabam. Quamquam a discessu illius allatum erat ex
Nihil paper damaged⌈[l]l paper damaged⌉ est praeterea, quod scribam. De canonicatu meo iam confectam esse rem spero opera Vestrae Reverendissimae Dominationis, cui pro hoc beneficio obstrictus paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ esse semper volo et obligatus. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus
Postscript:
Mitto nugas quasdam Italicas.