Letter #1944
Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-10-19
received [1538]-11-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et patri gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater Domine, domine gratiosissime.
Novit Reverendissima Paternitas Vestra maiestatem regiam in venationibus adversam incurrisse valetudinem, sed rursum, Deo gratias, pristinae bonae valetudini restituta <m> . Nos sua maiestas magno fasce et onere levavit. Restant conventualia particularia terrarum ante conventionem futuram ad festum Andreae Pyotrkowiae summe necessariam, numquam enim regnum hoc tam atrocem et efferum vicinum, ut nunc habuit. Petrus Valachie palatinus eius causa e Misia in castra sua, quae Transsiluaniae habet, manus eius effugit, cuius filius, maior natu, capite detruncato Thurco poenas dedit, qui pro hac vice ademit illi regno pascua amplissima et id genus commoditatum plus valoris XX milium ducatorum. Et adiunxit Byalogrod et Kylie. Non est, quod pactis foederibus laetemur. Sic enim more crocodili ad se allicit, ut devoret omnia sorbeat et omnes cociyce astutior ova in nidos alienos subiciens, polyipo(!) assimilis. Si enim quid tetigerit, retinet et, ut noster Galenus inquit, eundem calceum omni pedi inducere novit. Fertur e Germania certus rumor de caesaris cum rege Franciae congressu in Gallia, ubi tractabunt, qualiter sanguinario hosti occursuri sint. Anno futuro [illicque] de concilio terminabitur, ne tot animae Christianorum tam misere eius defectu pereant. Naves multae submersae perhibentur cum mercibus et non paucis hominibus. Audio pestilentiam saevire Gedani. Provideat, ne irrepat in terras Varmiensis ecclesiae. Ceterum equam mihi denegat meam. Nescio, quid causae sit. Stat forte in sententia concepta velle dare caballum pro ea valentem, sed vereor, ne mihi talem daret, qui aetate superet matrem Achillis. Extinctus est his diebus Vratisslaviae. Merzlerus et Valerius uterque bonae et felicis Minervae utinam et operibus studiis piis adhaesissent. Hodie audietur legatus Thurci, Kyrdey nomine. Valeat felicissime et me diligat. Et equum septem annorum bene valentem mittat Pyetrkowiam.
Datae Cracoviae, in crastino Lucae 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Ioannes Benedicti regius scripsit ....