Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Iohanni Dei⌋ gratia episcopo Varmiensi, domino et patri gratiosissimo
Novit Reverendissima Paternitas Vestra maiestatem regiam in venationibus adversam incurrisse valetudinem, sed rursum, Deo gratias, pristinae bonae valetudini restituta
<m>
. Nos sua maiestas magno fasce et onere levavit. Restant conventualia particularia terrarum ante conventionem futuram ad festum Andreae ⌊Pyotrkowiae⌋ summe necessariam, numquam enim regnum hoc tam atrocem et efferum vicinum, ut nunc habuit. ⌊Petrus⌋ ⌊Valachie⌋ palatinus eius causa e Misia in castra sua, quae ⌊Transsiluaniae⌋ habet, manus eius effugit, cuius filius, maior natu, capite detruncato ⌊Thurco⌋ poenas dedit, qui pro hac vice ademit illi regno pascua amplissima et id genus commoditatum plus valoris XX milium ducatorum. Et adiunxit Byalogrod et Kylie. Non est, quod pactis foederibus laetemur. Sic enim more crocodili ad se allicit, ut devoret omnia sorbeat et omnes cociyce astutior ova in nidos alienos subiciens, polyipo(!) assimilis. Si enim quid tetigerit, retinet et, ut noster ⌊Galenus⌋ inquit,
cf. Adagia 4.4.56 ⌊eundem calceum omni pedi inducerecf. Adagia 4.4.56 ⌋
novit. Fertur e ⌊Germania⌋ certus rumor de ⌊caesaris⌋ cum ⌊rege Franciae⌋ congressu in ⌊Gallia⌋, ubi tractabunt, qualiter sanguinario hosti occursuri sint. Anno futuro [illicque] de concilio terminabitur, ne tot animae Christianorum tam misere eius defectu pereant. Naves multae submersae perhibentur cum mercibus et non paucis hominibus. Audio pestilentiam saevire ⌊Gedani⌋. Provideat, ne irrepat in terras Varmiensis ecclesiae. Ceterum equam mihi denegat meam. Nescio, quid causae sit. Stat forte in sententia concepta velle dare caballum pro ea valentem, sed vereor, ne mihi talem daret, qui aetate superet matrem ⌊Achillis⌋. Extinctus est his diebus Vratisslaviae. Merzlerus et Valerius uterque bonae et felicis Minervae utinam et operibus studiis piis adhaesissent. Hodie audietur legatus ⌊Thurci⌋, ⌊Kyrdey⌋ nomine. Valeat felicissime et me diligat. Et equum septem annorum bene valentem mittat ⌊Pyetrkowiam⌋.