Letter #193
Sigismund I Jagiellon & Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-08-08
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili et egregio Ioanni Dantisco sec[retario] [et] oratori nostro fideli dilec[to]
Sigismundus et Bona Dei gratia ... magni duces Lituaniae, Russ[iae] ...
Nobilis et egregie fideli dilecte.
Postquam intelleximus, quod vicerex Neapolitanus ademit nobis possessionem ducatus Barensis, forte ex mandato et iussu caesareae maiestatis, quamvis antea tibi commisimus, ut ires in Hispanias ad suam maiestatem hasque et alias res, quae statum ipsum nostrum Barensem concernunt, sollicitares, attamen veriti, ne in itinere aliqua tibi supervenirent impedimenta, misimus eo et doctorem Stanislaum Borgk canonicum Cracoviensem et ..., ne res nostrae in aliquo retardarentur. Mandamusque tibi, ut negotia nostra una cum eo agas diligentissime et cures, ut omnia optato per vos fine terminentur, et ut hac animi molestia, qua ex tam insigni et manifesta iniuria affecti sumus, liberari tandem possimus. Pro fide t[ua] et gratia nostra facturus.
Datae Cracoviae, octavo die Augusti anno Domini M-o D-o X[XIV r]egni nostri decimo octavo
Sigismundus rex subscripsit
Bona regina subscripsit