Letter #192
Sigismund I Jagiellon & Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-[06-10]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Ioanni Dantisco iuris utriusque doctori, secretario et oratori nostro sincere nobis dilecto
Sigismundus et Bona Dei gratia rex et regina Poloniae, duces Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domini
[M]agnifice sincere nobis dilecte.
Quidam ex nostris benevolis nobis ex Mediolano per litteras de[nu]ntiarunt illustrissimum ducem Mediolani sollicite agere apud caesaream maiestatem, ut ducatum [no]strum Barensem recipi faceret in sequestrum et nobis illum adimeret. Nesci[m]us, sub cuius iuris [pr]aetextu, quo niti velle dicitur, ut hanc hereditatem adeat tamquam sibi debitam, quam tamen ...s non ignoramus tam certo et iusto iure nobis deberi, ut nihil posset esse certius, quemad[mo]dum hoc litterae et privilegia nostra declarant. Scribimus hac in re ad caesaream maiestatem, cuius [in]terest, et nos in iure nostro conservare, et tueri nos, ne quid importune et violenter contra [no]s fiat ad diminuendam vim iuris nostri, in quo ne quid impedimenti ab eodem domino duce [Me]diolani habeamus, mandamus tibi, ut mox privilegia donationis et confirmationis ipsius
Datae Cracoviae die d[ecima Iun]ii, anno Domini [M-o] D-o XXIIII-to, regni nostri anno XVIII-o
Postscript:
[No]s autem maiestatem caesaream contractum matrimonii nostri et omni ...[art]iculos con[fir]masse, quibus hoc etiam continetur, ut nos possessionem et pl[enum ... dom]inium ducatus [B]arensis habeamus, forte non tenet haec memoria sua caesarea maiestas ...c tu illi haec commemores et operam facias, ut nihil nobis inauditis et non u... iuribus nostris contra nos decernatur. Pro fide tua et gratia nostra facturus.
Sigismundus rex subscripsit
Bona regina subscripsit