Letter #192
Sigismund I Jagiellon & Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-[06-10]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Ioanni Dantisco iuris utriusque doctori, secretario et oratori nostro sincere nobis dilecto
Sigismundus et Bona Dei gratia rex et regina Poloniae, duces Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domini
[M]agnifice sincere nobis dilecte.
Quidam ex nostris benevolis nobis ex Mediolano per litteras de[nu]ntiarunt illustrissimum ducem Mediolani sollicite agere apud caesaream maiestatem, ut ducatum [no]strum Barensem recipi faceret in sequestrum et nobis illum adimeret. Nesci[m]us, sub cuius iuris [pr]aetextu, quo niti velle dicitur, ut hanc hereditatem adeat tamquam sibi debitam, quam tamen ...s non ignoramus tam certo et iusto iure nobis deberi, ut nihil posset esse certius, quemad[mo]dum hoc litterae et privilegia nostra declarant. Scribimus hac in re ad caesaream maiestatem, cuius [in]terest, et nos in iure nostro conservare, et tueri nos, ne quid importune et violenter contra [no]s fiat ad diminuendam vim iuris nostri, in quo ne quid impedimenti ab eodem domino duce [Me]diolani habeamus, mandamus tibi, ut mox privilegia donationis et confirmationis ipsius du[ca]tus nostri Barensis transcribi cures ac cum eorum exemplis te ad maiestatem suam caesaream [in] Hispaniam recipias agasque nostro nomine et roges illam, ut in primis iustitiae, quam eni[xi]ssime colere dicitur, rationem habere dignetur ac demum benevolentiae a[m]orisque nostri mutui, [qu]em inter maiores nostros et item inter nos sanguinis et affinitatis coniunctio conciliavit [ne]c permittat aliquid impedimenti nobis in ipso ducatu vel eius possessione afferri. Quia ...co magnificus dominus Mercurinus de Gatinaria supremus cancellarius maiestatis suae caesareae, cuius [op]era nos, ut scis, in rebus nostris uti solemus, dicitur in Italiam adventare, volumus ita iter [tu]um in Hispanias dirigas, ut venire illi obviam possis. Cui hoc nostrum negotium diligenter ... commendes et roges ita illud stabilire velit, ne qua difficultas ac iniuria nobis in [iu]re et iustitia nostra oboriatur. Omnia autem agas tam apud caesaream maiestem quam apud [ali]os, quae et tempus et necessitas suppeditabit. Eius rei ex animi nostri sententia ita perfi[cien]dae, ut nulli deinceps procellae obnoxia esse possit, in qua ex rerum successu et eventu [con]silia captabis eaque dexteritate uti curabis, ut in primis fidem, d[ilige]ntiam atque indu[stri]am tuam merito commendatam habeamus, et deinde labores tuos ... digno praemio [com]pensandi iustam causam habeamus.
Datae Cracoviae die d[ecima Iun]ii, anno Domini [M-o] D-o XXIIII-to, regni nostri anno XVIII-o
Postscript:
[No]s autem maiestatem caesaream contractum matrimonii nostri et omni ...[art]iculos con[fir]masse, quibus hoc etiam continetur, ut nos possessionem et pl[enum ... dom]inium ducatus [B]arensis habeamus, forte non tenet haec memoria sua caesarea maiestas ...c tu illi haec commemores et operam facias, ut nihil nobis inauditis et non u... iuribus nostris contra nos decernatur. Pro fide tua et gratia nostra facturus.
Sigismundus rex subscripsit
Bona regina subscripsit