Scripsi, ut Reverendissima Dominatio Vestra ⌊⌋, ad sacras ⌊regiam et reginalem maiestates⌋, item ad reverendum dominum ⌊Samuelem Matzieyowski⌋, quas litteras, rogo, Reverendissima Dominatio Vestra velit suo nuntio, vel si is iam dimissus est, domino ⌊Fabiano de Damerau⌋ ⌊Cracoviam⌋ perferendas dare. Exemplum ⌊⌋ ad ⌊regiam maiestatem⌋ ideo misi, ut Reverendissima Dominatio Vestra videat, quid de superinscribed⌈dede superinscribed⌉ mei expilatione et expeditionis exorbitantia questus sim, si forte Reverendissimae Dominationi Vestrae libebit pro se quoque conqueri et calcar addere meis postulationibus, certe incumbere omnes deberent in tantam ingluviem exstirpandam. Domino ⌊Kyewski⌋ depinxi hominem, quem mihi obtrusit, ipse sui erit spectator, quem videbit mihi quoque iam notiorem factum. Reverendissima Dominatio Vestra omni ex parte cumulat in me suam beneficentiam, nec patitur me ⌊Eleazarum⌋ fieri, nisi suis pontificalibus ornatum, pro qua in me paterna pietate habeo gratiam plurimam. Mitto itaque quas Reverendissima Dominatio Vestra postulavit mensuras, quarum bacillus longitudinem indicat pedis et sandaliorum, filum vero rocheti, quod medias suras att tangere solet. Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Deus servet felicem et incolumem.