Letter #1868
Johann LEHMANN to Ioannes DANTISCUS[Gdańsk (Danzig)?], 1538-08-07
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Helbergensi, patrono suo plurimum observando
Vocatus sum a meis parentibus, Praesul piissime, in patriam, partim fortasse, ut de meo in bonis litteris et moribus profectu aliquid cognoscerent, partim ut mecum loquerentur et audirent, cui facultati tandem me essem dediturus. Qua in re, ut honesta, libenter et avide illis obtemperavi venique satis feliciter ad eos. Sed quia nunc deliberant, quando me Wittenbergam remittere velint, duxi esse officii mei, ut ad Tuam Dominationem scriberem, <ante>quam hinc proficiscerer, idque cum propter amorem erga Tuam Dominationem meum, tum ut a Tua Dominatione pro sanguinis necessitudine de consilium de studiorum meorum ratione, quod semper summa cum observantia et diligentia secutus sum et nunc cupidius sequar, audirem. Ea enim est mea aetas, ea doctrina, ut mihi opus sit sequi doctorum virorum iudicia, atque adeo tua, quem propterea eo facilius audio, et quo amiciorem scio et fideliorem neminem. Suasisti ante, ut me ad artes conferrem; feci id quidem, sed utinam tanto fructu, quanto cupio. Scit enim Tua Dominatio ita se habere artes: non uno anno discuntur, sed quemadmodum dicit Cicero, requirunt tempus et diligentiam.
Cum igitur decretum sit Tuae Dominationis consilia sequi, in praesentia oro eam, ut brevi epistola significet, quid puero agendum ac mihi arbitretur esse, censeatne pergendum esse in artibus, quod vehementer cupio, an aliquam facultatem arripiendam. Parentes cupiunt, ut me ad facultatem aliquam applicem neque exspectandum esse diutius putant. Ego contrariam sententiam teneo, nempe ante discendas esse AAWO, AB, D. 68, f. 187v artes ac aliquem stili usum parandum. Sed haec omnia hidden by binding⌈[nia]nia hidden by binding⌉ stabunt cadentque tuo iudicio; quodcumque mihi Tua Dominatio suaserit, id amplectar ambabus, quod aiunt, ulnis. Quare hidden by binding⌈[uare]uare hidden by binding⌉ fecerit Tua Dominatio parentibus meis et mihi rem gratissimam hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉, si non gravaretur paucis ad nos suam sententiam perscribere hidden by binding⌈[ibere]ibere hidden by binding⌉. Haec sunt, quae peto, facilia neque minus honesta, quare hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ omni observantia contendo a Tua Dominatione, ut mihi ali hidden by binding⌈[ali]ali hidden by binding⌉quid rescribat.
Praeterea Tuam Dominationem oratam volo, ut hidden by binding⌈[ut]ut hidden by binding⌉ si poterit aliquando, quemadmodum non dubito, meis stu hidden by binding⌈[stu]stu hidden by binding⌉diis aliquantulum auxilii circumspicere, pro sua clemen hidden by binding⌈[emen]emen hidden by binding⌉tia et liberalitate id facere velit. Non enim libenter hidden by binding⌈[nter]nter hidden by binding⌉ gravarem parentes, ut tamen sumptus magni sunt fa hidden by binding⌈[fa]fa hidden by binding⌉ciendi. Quare, si id fecerit Tua Dominatio, ero vicissim gratus et praesto in omni officiorum genere.
De haeresi hidden by binding⌈[esi]esi hidden by binding⌉ non est, quod cogitet Tua Dominatio et laboret; eam odi ex animo hidden by binding⌈[animo]animo hidden by binding⌉ et fugio ac ecclesiam piam sequar, dum vivo, certus hidden by binding⌈[tus]tus hidden by binding⌉, quod hidden by binding⌈[quod]quod hidden by binding⌉ is sit habendus ut ethnicus et publicanus, qui eccle hidden by binding⌈[cle]cle hidden by binding⌉siam non audiverit. Parentes mei fortasse offende hidden by binding⌈[de]de hidden by binding⌉runt Tuam Dominationem, sed quid cum illis facias? Homines hidden by binding⌈[es]es hidden by binding⌉ sunt non ita in omnibus circumspecti, non autem studio hidden by binding⌈[studio]studio hidden by binding⌉se aliquid factum est, nam Tuam Dominationem amant ex animo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉. Quare, si qua orta est offensa, condonanda est. Sed hidden by binding⌈[Sed]Sed hidden by binding⌉ hoc nihil attinebat scribere, scio enim Tuam Dominationem nihil hidden by binding⌈[hil]hil hidden by binding⌉ mali de meis suspicari.
Hoc tamen addam, si volue hidden by binding⌈[volue]volue hidden by binding⌉rit Tua Dominatio domino Philippo Melanchthon scribere, faciet hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ ea in re ei rem gratissimam. Fecit enim me praesen hidden by binding⌈[raesen]raesen hidden by binding⌉ AAWO, AB, D. 68, f. 188r te saepius honorifice Tuae Dominationis mentionem ac nunc scripsisset ad Tuam Dominationem nisi aurigae, cum quibus mihi abeundum erat, tam festinassent.
His paucis valeat Tua Dominatio in Christo. Meque totum tibi commendo, quodcumque Tua Dominatio suaserit, id sum secuturus.
Datae anno 1538 septimo die Augusti.
Tuae D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉ obsequentissimus Ioannes Lehemannus