Letter #1868
Johann LEHMANN to Ioannes DANTISCUS[Gdańsk (Danzig)?], 1538-08-07
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Vocatus sum a meis
Cum igitur decretum sit Tuae Dominationis consilia sequi, in praesentia oro eam, ut brevi epistola significet, quid puero agendum mihi arbitretur esse, censeatne pergendum esse in artibus, quod vehementer cupio, an aliquam facultatem arripiendam. Parentes cupiunt, ut me ad facultatem aliquam applicem neque exspectandum esse diutius putant. Ego contrariam sententiam teneo, nempe ante discendas esse artes ac aliquem stili usum parandum. Sed haec om[nia] stabunt cadentque tuo iudicio; quodcumque mihi Tua Dominatio suaserit, id amplectar ambabus, quod aiunt, ulnis. Q[uare] fecerit Tua Dominatio parentibus meis et mihi rem gratissim[am], si non gravaretur paucis ad nos suam sententiam perscr[ibere]. Haec sunt, quae peto, facilia neque minus honesta, qua[re] omni observantia contendo a Tua Dominatione, ut mihi [ali]quid rescribat.
Praeterea Tuam Dominationem oratam volo, [ut] si poterit aliquando, quemadmodum non dubito, meis [stu]diis aliquantulum auxilii circumspicere, pro sua cl[emen]tia et liberalitate id facere velit. Non enim libe[nter] gravarem parentes, ut tamen sumptus magni sunt [fa]ciendi. Quare, si id fecerit Tua Dominatio, ero vicissim gratus et praesto in omni officiorum genere.
De haer[esi] non est, quod cogitet Tua Dominatio et laboret; eam odi ex [animo] et fugio ac ecclesiam piam sequar, dum vivo, cer[tus], [quod] is sit habendus ut ethnicus et publicanus, qui ec[cle]siam non audiverit. Parentes mei fortasse offen[de]runt Tuam Dominationem, sed quid cum illis facias? Homin[es] sunt non ita in omnibus circumspecti, non autem [studio]se aliquid factum est, nam Tuam Dominationem amant ex anim[o]. Quare, si qua orta est offensa, condonanda est. [Sed] hoc nihil attinebat scribere, scio enim Tuam Dominationem ni[hil] mali de meis suspicari.
Hoc tamen addam, si [volue]rit Tua Dominatio domino
His paucis valeat Tua Dominatio in Christo. Meque totum tibi commendo, quodcumque Tua Dominatio suaserit, id sum secuturus.
Datae anno 1538 septimo die Augusti.
Tuae
Dominationi
obsequentissimus