Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋ sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
⌊Stanislaus Hosius⌋ iurium doctor, quem in aulam nostram suscepimus, in cancellaria nostra complures annos ita se gessit, ut bene de nobis meritus videatur, sed et pater eius felicis recordationis, et frater fidem nobis suam et diligentiam in serviendo multum probavit. Itaque cum nos harum rerum memores opera et patrimonio nostro effecimus, ut ⌊ei⌋ a sanctissimo domino nostro provisum sit de canonicatu Varmiensi, quem habuit Paternitas Vestra. Postulamus ab ea, ut in possesione ⌊eius⌋ assequenda adiutor ei esse velit processumque per eum missum ⌊Varmiam⌋ transmittat, atque in ea ecclesia locum ei de more assignari faciat. Fore confidimus, ut Paternitatem Vestram ⌊eius⌋ in ecclesiam recepti non poeniteat atque una eademque opera et nobis gratum faciet, et illum sibi reddet devinctissimum.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die XVII-a Mai MDXXXVIII-o.
⌊Sigismundus⌋ rex subscripsit