Letter #1854
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-17
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Stanislaus Hosius iurium doctor, quem in aulam nostram suscepimus, in cancellaria nostra complures annos ita se gessit, ut bene de nobis meritus videatur, sed et pater eius felicis recordationis, et frater fidem nobis suam et diligentiam in serviendo multum probavit. Itaque cum nos harum rerum memores opera et patrimonio nostro effecimus, ut ei a sanctissimo domino nostro provisum sit de canonicatu Varmiensi, quem habuit Paternitas Vestra. Postulamus ab ea, ut in possesione eius assequenda adiutor ei esse velit processumque per eum missum Varmiam transmittat, atque in ea ecclesia locum ei de more assignari faciat. Fore confidimus, ut Paternitatem Vestram eius in ecclesiam recepti non poeniteat atque una eademque opera et nobis gratum faciet, et illum sibi reddet devinctissimum.
Datae Cracoviae, die XVII-a Mai MDXXXVIII-o.
Sigismundus rex subscripsit