» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1653

Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS
Poznań (Posen), 1537-07-01
            received [1537]-07-07

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 247, p. 293-298

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 247, p. 298

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori episcopatus Pomezaniensis, domino et amico colendissimo

BCz, 247, p. 293

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice colendissime.

Post mei deditissimam commendationem.

Tametsi me pudeat requirere a Reverendissima Dominatione Vestra eiusmodi officium, quod mihi nedum licuerit ei promereri et quod sit ei oneri futurum, tamen quia tantum mihi de favore et benevolentia Reverendissimae Dominationis Vestrae persuasi, ut si quid etiam vel inopportune, vel audacter ab illo petam, condonari mihi ab ea credam.

In praesentis expeditionis apparatu cum non ulla res alia sit, quae mihi maiorem necessitatem incutiat, quam equorum idoneorum inopia, quos ubique non sine diligenti cura domi et foris quaesitos, quocumque proposito pretio reperire non possum.

Intellexi reverendissimo domino meo episcopo Varmiensi equitium educationis propriae non deesse. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram oro, intercedere dignetur pro me ad reverendissimam suam dominationem, ut vendere mihi duos, vel saltim unum, equos non dedignetur. Pro quibus reverendissimae dominationi suae pecuniam, quamcunque indicare dignabitur, summa cum gratitudine immoraturus sum. Quod si reverendissima dominatio sua accipere pretium renuerit existimans id conditioni suae non competere, ego dabo operam, ut reverendissimae dominationi suae, quam officiosissime potero, et de animo meo, et de meis facultatibus gratificer. Et quia is famulus, quem Reverendissima Dominatio Vestra in famulitium mihi dedit, ad reverendissimam dominationem suam profecturus est, rogo, ut illi consilium dare velit, quemadmodum istic se gerat, ut commode commissum sibi BCz, 247, p. 294 {sibi} negotium posset pro necessitate mea expedire.

Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram dudum incolumem et felicissimam valere.

Datum Posnaniae, 1 mensis Iulii, anno Domini 1537

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Lucas comes a Gorca palatinus Posnaniensis