Letter #1653
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1537-07-01
received [1537]-07-07 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori episcopatus Pomezaniensis, domino et amico colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice colendissime.
Post mei deditissimam commendationem.
Tametsi me pudeat requirere a Reverendissima Dominatione Vestra eiusmodi officium, quod mihi nedum licuerit ei promereri et quod sit ei oneri futurum, tamen quia tantum mihi de favore et benevolentia Reverendissimae Dominationis Vestrae persuasi, ut si quid etiam vel inopportune, vel audacter ab illo petam, condonari mihi ab ea credam.
In praesentis expeditionis apparatu cum non ulla res alia sit, quae mihi maiorem necessitatem incutiat, quam equorum idoneorum inopia, quos ubique non sine diligenti cura domi et foris quaesitos, quocumque proposito pretio reperire non possum.
Intellexi reverendissimo domino meo episcopo Varmiensi equitium educationis propriae non deesse. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram oro, intercedere dignetur pro me ad reverendissimam suam dominationem, ut vendere mihi duos, vel saltim unum, equos non dedignetur. Pro quibus reverendissimae dominationi suae pecuniam, quamcunque indicare dignabitur, summa cum gratitudine immoraturus sum. Quod si reverendissima dominatio sua accipere pretium renuerit existimans id conditioni suae non competere, ego dabo operam, ut reverendissimae dominationi suae, quam officiosissime potero, et de animo meo, et de meis facultatibus gratificer. Et quia is famulus, quem Reverendissima Dominatio Vestra in famulitium mihi dedit, ad reverendissimam dominationem suam profecturus est, rogo, ut illi consilium dare velit, quemadmodum istic se gerat, ut commode commissum sibi {sibi} negotium posset pro necessitate mea expedire.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram dudum incolumem et felicissimam valere.
Datum Posnaniae, 1 mensis Iulii, anno Domini 1537
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Lucas comes a Gorca palatinus Posnaniensis