Letter #1644
Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1537-05-27
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino, domino
Salutem plurimam ac prompta obsequia mea. Reverendissime in Christo Princeps, domine clementissime.
Quod Tua Celsitudo exigua officia mea pro inclyta sua humanitate boni consulere dignatura, magnam isti habeo gratiam polliceorque me in posterum eo diligentiorem fore et in scribendo, et in novis libris transmittendis. Sed rogo etiam atque etiam, ut Tua Celsitudo unum atque alterum libellum, quos dono misi, dignetur eo titulo clementer retinere, proinde ut unum ex iis,
Ad quem quidem modum et in praesentia Tuae Celsitudini libenter inservissem, sicut mihi demandavit, verum nostri bibliopolae nondum reversi sunt ex mercatu Raegiomontano, haerentes nimirum in itinere in celebribus oppidis, ut id, quod reliquum habent librorum, distrahant. Quare Tuae Celsitudini exspectandum erit usque ad nostras nundinas, in quibus et nostratos novos libros ex
Novi, quod hic appendicis vice annectendum esset, nihil memora[bile] quod quidem sciam, habemus. De
Tua Celsitudo quam optissime valeat suumque clementem favorem erga me conservare dignetur.
Tuae Celsitudini addictissimus cliens