Letter #1644
Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1537-05-27
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi et administratori Pomesaniensi, domino suo clementissimo
Salutem plurimam ac prompta obsequia mea. Reverendissime in Christo Princeps, domine clementissime.
Quod Tua Celsitudo exigua officia mea pro inclyta sua humanitate boni consulere dignatura, magnam isti habeo gratiam polliceorque me in posterum eo diligentiorem fore et in scribendo, et in novis libris transmittendis. Sed rogo etiam atque etiam, ut Tua Celsitudo unum atque alterum libellum, quos dono misi, dignetur eo titulo clementer retinere, proinde ut unum ex iis, Ecclesiasten scilicet modo accepit mihique eo nomine gratias egit. Neque id enim citra ingenui animi offensam fieri posset, ut pro eo, quod litteris testatus fuerit se dono misisse, pretium reciperet atque sic factis a verbis discreparet. Et ego, quomodo cupio qualecunque mei pignus apud Tuam Celsitudinem exstare, quod aspectu suo istam interdum addicti sui clientis admoneat. Quando autem fortuna Tuae Celsitudinis amplior sit, quam ut isti re parva quicquam addi possit, et mea tenuior, quam ut magnum quid dare queam, facile posthac morem geram Tuae Celsitudini, ut pro libris, quos misero, pecuniam ab ista recipiam, qua eos bibliopolae persolvam, quoniam sic plane Tuae Celsitudini placere video. Quae pro eximia humanitate et clementia sua contenta est officio meo, quod in libris emendis et transmittendis utcumque adhibeo.
Ad quem quidem modum et in praesentia Tuae Celsitudini libenter inservissem, sicut mihi demandavit, verum nostri bibliopolae nondum reversi sunt ex mercatu Raegiomontano, haerentes nimirum in itinere in celebribus oppidis, ut id, quod reliquum habent librorum, distrahant. Quare Tuae Celsitudini exspectandum erit usque ad nostras nundinas, in quibus et nostratos novos libros ex Lypsia rursus accepturi sunt, et peregrini quoque bibliopolae advenient. Ibi tum non sum defuturus officio meo. Ceterum in proximo mercatu Regiomontano vidi apud bibliopolam quendam Observationes Nicelii viri docti in totum Ciceronem, estque opus magnum, ut quod ut minimum tribus marcis veneat. Si Tua Celsitudo hoc opus habere voluerit, dignetur mihi suam sententiam perscriber[e].
Novi, quod hic appendicis vice annectendum esset, nihil memora[bile] quod quidem sciam, habemus. De caesare et Gallo fama, aliq[uando] plus quam sonora, plane silet.
Tua Celsitudo quam optissime valeat suumque clementem favorem erga me conservare dignetur.
Dantisci, sexto ante Calendas Iunii, anno Domini XXXVII-o.
Tuae Celsitudini addictissimus cliens Iacobus a Barthen