Letter #1632
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-04-26
received [1537]-05-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Salutem et sui quam humillimam commendationem.
Tametsi nunc, Praesul ornatissime, quod Reverendissimam Amplitudinem Tuam scire oporteret neque, quo Reverendissimae Amplitudini Tuae gratificari possum, habeo nihil, tamen cum nuntius a Reverendissima Amplitudine Tua ad
Pueros, Reverendissime Praesul, hic cotidie expectabam, habitationem et quae praeterea ex usu eorum esse scivi, adornavi parataque adhuc habeo, an vero hoc anno venturi sunt, ignoro, quare Reverendissimam Amplitudinem Tuam, ut me certiorem reddat, humillime rogo, quia nisi intra sex hebdomadas aderunt, alios intromittere ad me cogor, etc.
Nova autem, quae alibi geruntur hicque audiuntur, non dubito, quin Reverendissima Amplitudo Tua satis copiose ab aliis accipit et multo prius, quam ad me perveniunt. Illud tamen Reverendissimam Amplitudinem Tuam latere nolui, quod in Germanici contionatoris locum, qui nuper discessit, successit
Datae
Reverendissimae Amplitudinis Tuae extremus homuncio
[1 ] Missing parts of address were written on lost piece of paper the seal was impressed through