Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et colendissime.
Post sui et servitutis meae propensae in gratiam eius consuetam commendationem.
Cum mihi is servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae commode se obtulerit, nolui committere, quin inviserem litteris meis Reverendissimam Paternitatem Vestram, cui omnia felicia et fausta precor ac deinde scriberem ea, quae ⌊hic⌋ in aula geruntur. Omnium primum ⌊maiestas regia⌋ cum regia sua domo per Dei gratiam bona fruitur incolumitate. ⌊Cuius maiestas⌋ ante eam motionem belli, quae a nobilitate cum aliquo desiderio exspectatur, descendere in ⌊Czanstichowa⌋ ad Sanctam Mariam et postea ad ⌊Sanctam Crucem⌋ in Montem Calwum deliberavit.
Nuntii ⌊Moscorum⌋ ⌊huc⌋ vadunt, qui in aliquot septimanis post 1537-04-01⌊festum Paschae1537-04-01⌋ constituentur indutias longiores prolongaturi.
De ⌊Tartaris⌋ etiam rumor increbuit illos in campis esse, ut more solito praedentur et excurrant in vicinas provincias, quorum irruptio metuitur a ⌊Podoliensibus⌋, qui omni praesidio nunc sunt destituti, quod fecisse videtur factiosa ⌊ista⌋ generalis dicta, de qua nunc Pasquillus ⌊principis⌋ edicto territus hiscere non audet.
Ex ⌊Hungaria⌋ scribitur ⌊caesarem Turcarum⌋ magnas copias parare ad regnum illud invadendum aut, quod Dominus Deus avertat, occupandum iamque praemisisse dicitur ad ⌊Budam⌋ nonnullas copias, quibus etiam se committere rex ⌊Ioannes⌋ non fidit. Serenissimus dominus Romanorum rex ⌊Ferdinandus⌋ cogere etiam dicitur exercitum ad occurrendum illi ⌊hosti⌋. ⌊Cui⌋ Dominus Deus tribuat victoriam et ⌊hosti⌋ iacturam ac cum suis omnibus interitum et quod ⌊caesarea et catholica maiestas⌋ classe maritima illius hostis etiam dominia impeteret, quo illum ab ea parte avertisset.
De officiis aulae distributis non scribo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quoniam compertum iam habet, quorsum cesserint. Mihi vero etiam cessit iam carissima ⌊coniunx⌋, cum qua manendum deliberavi, eo quod iam maiorem partem aetatis meae in his curis aulicis superavi et transivi.
Commendo me tandem gratiae solitae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam Dominus Deus diutissime servet incolumem.