Letter #1610
Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-03-29
received [1537]-04-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino gratiosissimo et colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et colendissime.
Post sui et servitutis meae propensae in gratiam eius consuetam commendationem.
Cum mihi is servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae commode se obtulerit, nolui committere, quin inviserem litteris meis Reverendissimam Paternitatem Vestram, cui omnia felicia et fausta precor ac deinde scriberem ea, quae hic in aula geruntur. Omnium primum maiestas regia cum regia sua domo per Dei gratiam bona fruitur incolumitate. Cuius maiestas ante eam motionem belli, quae a nobilitate cum aliquo desiderio exspectatur, descendere in Czanstichowa ad Sanctam Mariam et postea ad Sanctam Crucem in Montem Calwum deliberavit.
Nuntii Moscorum huc vadunt, qui in aliquot septimanis post festum Paschae constituentur indutias longiores prolongaturi.
De Tartaris etiam rumor increbuit illos in campis esse, ut more solito praedentur et excurrant in vicinas provincias, quorum irruptio metuitur a Podoliensibus, qui omni praesidio nunc sunt destituti, quod fecisse videtur factiosa ista generalis dicta, de qua nunc Pasquillus principis edicto territus hiscere non audet.
Ex Hungaria scribitur caesarem Turcarum magnas copias parare ad regnum illud invadendum aut, quod Dominus Deus avertat, occupandum iamque praemisisse dicitur ad Budam nonnullas copias, quibus etiam se committere rex Ioannes non fidit. Serenissimus dominus Romanorum rex Ferdinandus cogere etiam dicitur exercitum ad occurrendum illi hosti. Cui Dominus Deus tribuat victoriam et hosti iacturam ac cum suis omnibus interitum et quod caesarea et catholica maiestas classe maritima illius hostis etiam dominia impeteret, quo illum ab ea parte avertisset.
De officiis aulae distributis non scribo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quoniam compertum iam habet, quorsum cesserint. Mihi vero etiam cessit iam carissima coniunx, cum qua manendum deliberavi, eo quod iam maiorem partem aetatis meae in his curis aulicis superavi et transivi.
Commendo me tandem gratiae solitae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam Dominus Deus diutissime servet incolumem.
Cracoviae, feria quinta magna 1537.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor humillimus Nicolaus Grabia