⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
⌊⌋ nobis Paternitas Vestra de com[muni] sententia consilioque ⌊consiliariorum terrarum nostrarum Prussiae⌋, ut ⌊Thorunii⌋ [potiu]s quam ⌊Mariemburgi⌋ ⌊comitia⌋ haberi mandaremus diemque produceremus i[n] 1537-05-24⌊[quinta]m1537-05-24⌋ aut 1537-05-25⌊sextam feriam proximam1537-05-25⌋ a festo 1537-05-20⌊Pentecostes1537-05-20⌋. Alterum libenter concedimus, [ut] ⌊[Thor]unii⌋ ⌊comitia⌋ sint, alterum facere nobis non licet, ut tempus prorogemus, nam ... [e]xpeditionem bellicam generalem contra hostes nostros decreverimus. Si diem alique[m lo]ngiorem ⌊comitiis terrarum Prussiae⌋ praefiniremus, fieri non posset, ut qui mit[tendi] sunt istuc a nobis consiliarii nostri, una et comitiis istis, et pro officio suo bellique quoque expeditioni interessent. Quare necesse est omnino absolvi ⌊comitia terrarum nostrarum Prussiae⌋, priusqum facta fuerit expeditio generalis, ut nihil sit, quod consilia conatusque nostros impedire queat et retardare. Itaque scribi iam mandata curavimus ad omnes districtus et civitates, quibus edicimus, ut ad diem comitiorum per nos praefinitum praesto sint instructique et parati veniant. Ad exactores quoque tributorum dabuntur per nos mandata, ut primo quoque tempore acceptorum et expensorum rationem reddant.
De ⌊Sigismundo Grudzinski⌋, subdito nostro, nihil nobis statuere licet contra commune ius omnium populoroum ⌊regni⌋que nostri constitutiones. Non est clam Paternitatem Vestram, quod actor forum rei sequitur. Proinde nobis non licet cogere quemquam, ut iudicio pareat eorum, ad quorum iurisdictionem non pertinet. Apud eos iudices actor cum eo experiatur necesse est, quorum cognitionem declinare non possit.
Bene valeat Paternitas Vestra.