⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Tuae datas 1535-08-06⌊VI Augusti anno superiore1535-08-06⌋, ⌊hic⌋ recepi 1535-09-100⌊X Septembris1535-09-100⌋, dum ⌊Cracoviae⌋ in nuptiis[1] esset Reverendissima Dominatio Tua. Longum profecto foret, tam gravi ac eleganti epistolae doctisque praeterea carminibus respondere. Neque mihi nunc tantum vel otii vel temporis datur propter abitionem nepotis mei, quem cras multis cum epistolis in longinquas terras missurus sum, et si daretur, numquam tamen digne respondere possem. Accipiat igitur, obsecro, Reverendissima Dominatio Tua breve responsum ex tempore. Quod ⌊Ratisbonae⌋ non crebrius visitavi Reverendissimam Dominationem Tuam verecundiae, precor, ascrib{a}e, non alteri causae. Nam et illa vice qua non vocatus ad prandium opipare paratum veni, nominis tui fama illectus, gravi cum rubore accessi. Quantum ad affectus pertinet, sapienter sane monet Reverendissima Dominatio Tua, sed rerum indignitas periculumque tot animarum plerumque acriorem nobis excitant zelum, quem et nunc exasperat turbida horrendaque ⌊regis Angliae⌋ defectio. Quod Reverendissima Dominatio Tua multis vexata fuit adversitatibus et miratus sum, et condolui. Quis enim ⌊Polonorum⌋ sic versatus est tot annis in longinquis legationibus iisque arduissimis? Quis tot callet linguas? Quis bonarum litterarum peritior? Quis regis ac regni studiosior? Sed ita visum fuit superis, ut virtus tua per ignem tribulationis probata clarius enitescat.
De filio prodigo vidi praeter ⌊⌋ duas comoedias, unam Teuthonice a quodam Nurenbergensi conscriptam, alteram Latine compositam, qua nihil vidi hac aetate in poesi elegantius elucubratum. Si Reverendissima Dominatio Tua non habeat, libentissime mittam. Nunc mitto opuscula duo Latina (si modo frater ⌊Mathiae Wolrab⌋, famuli tui, mittere e ⌊Lipsia⌋ nunc poterit) a me, non tamen mea, edita, et aliquot contiones ⌊Georgii Wicelii⌋, qui propediem grande opus Postillae editurus est per fratrem ⌊Mathiae⌋, si modo poterimus undecumque corradere atque commendicare a quibusdam praelatis tantum pecuniae, quae ad tantum impensarum onus sufficere queant. Addo litteras ad ⌊reverendissimum dominum quondam Premisliensem⌋, nunc Plocensem, ut audio. Dignetur, obsecro, Reverendissima Dominatio Tua efficere gratiose, ut litterae ad ⌊illum⌋ tuto perveniant. Certe Vos duo praecipue poteritis hos nostros conatus, absque damno vestro, iuvare ac promovere bonis verbis apud serenissimos reges vestros. Nolim tamen importune propter me quicquam fieri aut attemptari. ⌊⌋, ita nihil certi de eo rescribere possum.
Bene valeat Reverendissima Dominatio Tua. Cui me suppliciter commendo rogans, ut apud ⌊Mathiam⌋ affinem meum habeat me pro hac vice excusatum, quia scribere ei non possum.