Accepimus ⌊⌋ vestras, quibus decimas villae ⌊Szreberniki⌋, quod ad eas fortassis ⌊praedecessor noster⌋ ad tempus conniverit, defendere conamini, quasi ad vos spectarent ob id, quod in ⌊districtu Thoronensi⌋, quem vobis concessum esse asseritis, habeantur, rem altius quam oportet repetentes, cum districtus iste quadraginta et non quatuor canonicis sit additus sicque neque vos, ut scribitis, eas decimas percepistis, neque ad castrum nostrum ⌊Fridek⌋, quo prius ducebantur, sunt tanto tempore allatae, qui error, quod vos eas nobis non requisitis usurpare intenditis, commissus est, de quo et aliis coram Deo bene favente aliquando latius. Haec ad praesens ad Vestras litteras respondenda duximus vosque Deum pro nobis orantes bene valere optamus.