» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1417

Ioannes DANTISCUS to Kulm (Chełmno) Chapter
Löbau (Lubawa), 1536-02-18


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 75 (t.p.)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Ad capitulum Culmense

Ioannes etc.

Venerabiles Domini, fratres in Christo dilecti, salutem in Domino.

Accepimus litteras vestras, quibus decimas villae Szreberniki, quod ad eas fortassis praedecessor noster ad tempus conniverit, defendere conamini, quasi ad vos spectarent ob id, quod in districtu Thoronensi, quem vobis concessum esse asseritis, habeantur, rem altius quam oportet repetentes, cum districtus iste quadraginta et non quatuor canonicis sit additus sicque neque vos, ut scribitis, eas decimas percepistis, neque ad castrum nostrum Fridek, quo prius ducebantur, sunt tanto tempore allatae, qui error, quod vos eas nobis non requisitis usurpare intenditis, commissus est, de quo et aliis coram Deo bene favente aliquando latius. Haec ad praesens ad Vestras litteras respondenda duximus vosque Deum pro nobis orantes bene valere optamus.

Ex castro nostro Lubaviensi, XVIII Februarii M D XXXVI.