Letter #1368
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS & Mauritius FERBERVilnius, 1535-11-12
received 1535-11-21 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendis in Christo Patribus, dominis Mauritio Varmiensi et Ioanni Culmensi episcopis sincere nobis dilectis
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae ac Masoviae etc. dominus et heres
Reverendi in Christo Patres, sincere nobis dilecti.
Fecistis officium vestrum et nobis rem gratam, quod proximis comitiis interfuistis. Illud vero numquam antehac intellexeramus, tam infrequentia fieri sub finem discessu plerorumque omnium consiliariorum comitia, ut non sint, qui causas et controversias hominum decidant. Nunc posteaquam id ex litteris vestris accepimus, stabimus consilio et admonitioni vestrae, ut mulctam sanciamus in eos, qui aut non in tempore ad comitia venerint, aut ante peracta discesserint. Verum id ut ratum atque firmum sit, existimamus operae pretium esse, ut in comitiis fiat. Itaque cum celebranda erunt istic proxima comitia, dabimus ea de re in mandatis legato nostro.
Bene valete.
Vilnae, XII Novembris anno Domini M-o D-o XXXV-o, regni vero nostri anno XXIX.
Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium