⌊Bona⌋ dei gratia regina Poloniae magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc domina
Respondit nobis Paternitas Tua se dedisse ⌊Ioanni Levicio⌋ cantori Plocensi, dum in curia ⌊sacrae cesareae maiestatis⌋ esset, copias authenticas privilegiorum ⌊status nostri Barensis⌋, quem ubi litteris nostris per nuntium nostrum ad illum ex industria missum admonuimus, ut eas evestigio ad nos transmittat. Respondit se accepisse quidem a Paternitate Tua copias privilegiorum nostrorum non authenticas tamen, sed simplices, quas huc rediens nobis restituit, quales ⌊Fabiano⌋ hinc abeunti dedimus, itaque quorsum factae sint illae authenticae, nescimus. Arbitramur Paternitatem Tuam eas reliquisse in cancellaria ⌊caesaris⌋, dum sequestrum ⌊status nostri⌋ sublatum fuit et institutio nobis data quod an ita sit, et quid de illis aliud senserit, scire vellemus, nam magnificus ⌊Ludouicus Aliphius⌋, secretarius noster, ait se illas dedisse Paternitati Tae.
Quae bene valeat.