Letter #1244
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1534-12-06
received [1535]-01-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in] Christo Patri, domino Ioanni [epi]scopo Culmensi sincere nobis dilecto
Bona [Dei gra]tia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Misimus ad sacram caesaream maiestatem hunc nobilem Fabianum Dameraw aulicum nostrum fidelem dilectum, rebus nostris nonnullis id expostulantibus. Et quia magnificus Ludouicus Aliphius secretarius noster inter ceteras instructiones negotiorum nostrorum Barensium, quas Paternitati Tuae ad caesaream maiestatem profecturae Neapoli dedit, ait se etiam dedisse exemplum authenticatum privilegiorum ducatus nostri Barensis, quod nobis Paternitas Tua rediens non restituit, et quo nunc ad expedienda nonnulla negotia nostra apud caesaream maiestatem apprime indigemus, hortamur itaque, ut hoc ipsum exemplum huic Fabiano det, sin vero illo caruerit (quod nobis difficultatem pareret), scribat nobis, quorsum tandem illud fecerit et citissime. Bene valeat.
Datae Vilnae, die VI Decembris 1534.
Ad mandatum [sacrae] regina[lis] maiestatis [proprium]