Letter #1175
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-06-12
received [1534]-07-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo ac honor(ando) or honor(andissimo)⌈honor(ando)honor(ando) or honor(andissimo)⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice carissime achonor(ande) or honor(andissime)⌈honor(ande)honor(ande) or honor(andissime)⌉.
Non est incognita Dominationi Vestrae Reverendissimae difficultas et differentia nobilis Pauli Fasolth, quae illi cum illustri domino eius, principe Prussiae, intercedit, ad quam componendam et conficiendam, quia assignatus est ei dies festus sancti Bartholomaei proximus, rogavit me per suas litteras, ut eum Dominationi Vestrae Reverendissimae commendarem.
Quare tametsi ille procul a me degat, nec quidquam familiaritatis frequenti convictu contrahi solitae mecum habeat, quia tamen sola commiseratio me ad condolendum illi permovet, rogo plurimum Dominationem Vestram Reverendissimam non deesse illi velit ope et consilio suo, quo pro praedicto die festo sancti Bartholomaei proximo in causa sua finem ac iustitiam habere tandem possit alibique illam quaerere eum non opporteat. In quo rem piam mihique gratissimam et illi valde necessariam faciet Dominatio Vestra Reverendissima.
Quam illi vicissim omni studio et officiis amicitiae referre curabo, Fasolt vero sua servitute promerebitur. Valeat optime felix et incolumis Vestra Reverendissima Dominatio meque solito amore et benevolentia sua prosequatur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XII-a Iunii anno Domini M-o D-o XXXIIII-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit