Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice carissime achonorande.
Non est incognita Dominationi Vestrae Reverendissimae difficultas et differentia nobilis ⌊Pauli Fasolth⌋, quae illi cum illustri domino eius, ⌊principe Prussiae⌋, intercedit, ad quam componendam et conficiendam, quia assignatus est ei dies festus sancti Bartholomaei proximus, rogavit me per suas litteras, ut eum Dominationi Vestrae Reverendissimae commendarem.
Quare tametsi ⌊ille⌋ procul a me degat, nec quidquam familiaritatis frequenti convictu contrahi solitae mecum habeat, quia tamen sola commiseratio me ad condolendum illi permovet, rogo plurimum Dominationem Vestram Reverendissimam non deesse illi velit ope et consilio suo, quo pro praedicto die festo sancti Bartholomaei proximo in causa sua finem ac iustitiam habere tandem possit alibique illam quaerere eum non opporteat. In quo rem piam mihique gratissimam et ⌊illi⌋ valde necessariam faciet Dominatio Vestra Reverendissima.
Quam illi vicissim omni studio et officiis amicitiae referre curabo, ⌊Fasolt⌋ vero sua servitute promerebitur. Valeat optime felix et incolumis Vestra Reverendissima Dominatio meque solito amore et benevolentia sua prosequatur.