Letter #1173
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-06-11
received [1534]-06-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Colmensi, fratri et amico plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice plurimum honorande.
Cum iam priores litteras obsignassem ac ad Reverendissimam Dominationem Vestram per puerum meum mittere destinassem, supervenit ex Wilna nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae, afferens litteras serenissimae regiae maiestatis, domini nostri clementissimi, quibus statim transsumptis mitto copiam unam Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae non gravabitur eam reliquis etiam dominis consiliariis terrae Culmensis communem facere. Ad alios dominos consiliarios alterius partis ac terrae Pomeraniae similem transsumpti copiam cum primis mittam.
Alia, quae scribam, non sunt, nam ea, quae mihi reverendissimus dominus episcopus Premisliensis de rebus Moscicis, pauca licet, scripsit, quod ea etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae impertiit, habeo pro certo.
Cum his Reverendissimam Dominationem Vestram et optime, et felicissime valere cupio.
Ex Heilsberg, XI Iunii anno MDXXXIIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis sincerus frater Mauritius Varmiensis episcopus subscripsit
Postscript:
Litteras ad marchionem mittimus Gedanensibus, marchioni destinendas eo, quod de re eorum agitur.