Letter #1167
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1534-06-02
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Tuae datas Lubaviae 22 mensis praeteriti Maii, quibus scribit iam tandem cum Costka sacrae maiestatis regiae in Prussia thesaurario composita esse omnia seque in gratiam cum eo non modo sermone, verum etiam amico convictu convenisse, quod nobis placet, eo enim animo sacra maiestas regia vel nostra opera Paternitatem Tuam ad eum episcopatum istic evexit, ut hominem sibi et filio suo serenissimo regi reique publicae illi habeat honori et usui utque maiestatis suae et reipublicae negotia et officiales omnes diligeret, foveret et promoveret, quod specialiter de Paternitate Tua nos etiam haud dubie speravimus.
Scribit praeterea Paternitas Tua non debere reverendissimum dominum archiepiscopum coram maiestate regia et nobis queri de Paternitate Tua, cum qua antea redierat per litteras in gratiam.
Dominus archiepiscopus numquam questus est de Paternitate Tua data opera, sed cum in illis disidiis audiverimus illum nominari, voluimus ab eo scire, quid hac in re scripserit Paternitati Tuae, ille nobis respondit id, quod alibi etiam manibus palpavimus, eum velut pium patrem paterne admonuisse Paternitatem Tuam, quae non vulgarem illius consilii obtinet locum, ut ab allis dissidiis abstineret seque aliter gereret erga officiales et commoda maiestatis suae reique publicae.
Ipsamque Paternitatem Tuam nos quoque hortamur, ut se sic attemperet, quemadmodum ille perscripsit. Futurum est maiestati suae et nobis gratum atque Paternitati Tuae aliquando non inutile. Quod si secus fecerit, diversum a maiestate sua et a nobis experietur.
Bene valeat.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium