Letter #1166
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1534-[06]-01
received [1534]-06-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis litterae Strenuitatis Tuae XXII Maii ad nos datae, quibus se nobis Strenuitatis Tua purgat, quod se apud nos a delatoribus quibusdam insimulari subolfaciat. Verum nos numquam temere movemur et fidem habemus huiusmodi levibus et vanis rumusculis de iis hominibus, quorum fidem et integritatem cognitam perspectamque habemus. Itaque et de Strenuitate Tua non facile locum dederimus delationibus, etiam si quae afferantur, neque temere discedemus a sententia nostra, multis enim iam rebus et argumentis nobis fides, integritas et virtus Strenuitatis Tuae probata est, modo Strenuitas Tua in animi sui instituto, quo coepit studio, persistat.
Quae bene valeat.
Vilnae, Calendis Maiis(!) anno Domini M-o D-o XXXIIII-o.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium