⌊⌋ Serenissimae Maiestati Vestrae XXIII mensis novissimi per nuntium meum ad longum, quae tum se offerebant. Interea fuerunt hic apud me Serenissimae Maiestatis Vestrae ⌊consiliarii domini terrarum et civitatum Prussiae⌋ et hunc generosum dominum ⌊Achacium Czeme⌋ castellanum Gd[a]nensem cum collega suo ad Serenissimam Maiestatem Vestram in negotiis suis et illis, quae nobis sunt cum ⌊domino Kostka⌋, expediverunt. Ex quibus Serenissima Maiestas Vestra me nihil diversum a veritate Serenissimae Maiestati Vestrae scripsisse intelliget, quamvis bonus iste ⌊vir⌋ longe aliter reverendissimo domino ⌊archiepiscopo Gneznensi⌋ et fortassis Serenissimae Maiestati Vestrae atque aliis dominis scripserit. Neque reor umquam maiorem nobis omnibus et maioribus nostris Serenissimae Maiestatis Vestrae ⌊consiliariis⌋ impictam fuisse ignominiam, quasi nos (ut reliqua omittam) contra iuramentum Serenissimae Maiestati Vestrae praestitum, aliud inter nos iurare debuissemus, quo non liceret quicquam Serenissimae Maiestati Vestrae pandi, quod inter nos in consilio esset conclusum. Quid hoc sit aliud, quam discedere a fide, qua Serenissimae Maiestati Vestrae devincti sumus omnes, nemo non intelligit, quod priusquam ego facerem, qui sum creatura humillima Serenissimae Maiestatis Vestrae et ab ipso tempore felicis coronationis Serenissimae Maiestati Vestrae fideliter hucusque servierim, paterer potius non semel mihi vitam adimi, similiter profecto et omnes alii ⌊terrarum et civitatum Serenissimae Maiestatis Vestrae consiliarii⌋, quos una mecum tam manifesta calumnia (ne quid dicam gravius ) adeo male affecit, ut nihil possit peius, quemadmodum ex litteris nostris ad Serenissimam Maiestatem Vestram diffusius habebitur. Quod si Serenissima Maiestas Vestra ista omnia impune nobis permittet impingi, mallem me in magno illo ⌊Oceano⌋, per quem aliquoties in servitio Serenissimae Maiestatis Vestrae traieci, submersum fuisse, quam sub ea falsissima nota hic vivere. Quapropter Serenissimae Maiestati Vestrae una cum aliis ⌊Serenissimae Maiestatis Vestrae consiliariis⌋ humillime supplico, impartiat nobis contra falsum hunc delatorem et bene conservatae nostrae fidei sugillatorem, iustiti[a]m. Iustitiam, inquam, ea in re pro me et nullam gratiam peto, quod si talis repertus fuero, qui contra iuramentum Serenissimae Maiestati Vestrae praestitum aliud, ut supra scriptum est, iuraverim, puniar omni dignitate exutus, ut talis meretur, qu[i] contra dominum suum conspirasse plane es[t] deprehensus, sin vero iudicio Serenissimae Maiestatis Vestrae poen[am] talionis contra ⌊falsum insimulatorem⌋ relinquo, mihi ut homini ecclesiastico istiusmodi poenam exiger[e] non licet . Quod hoc in negotio reliqu[um] est, sentio cum litteris ⌊consiliariorum Serenissimae Maiestatis Vestrae⌋ utque illas clementer legi audia[t] et audita apud se pro sua incomparabili prudentia reputet et quorsum tendant, benignite[r] animadvertat, supplicissime rogo.
Quod in novissimis ⌊⌋ reverendissimo domino ⌊episcopo Premisliensi⌋ de ⌊nuntio⌋ illustrissimi domini ⌊ducis Frederici comitis palatini Rheni⌋, sic habet. Cum idem nuntius nobilis ⌊Georgius de Nebling⌋ ad me cum litteris ⌊domini sui⌋ missus venisset ⌊Lublinum⌋ fuissetque certior factus me non agere in Serenissimae Maiestatis Vestrae curia, quam ille ut homo aulicus invisere desid[e]rabat, dedit eas litteras hospiti suo ⌊Casprowicz⌋ una cum pecuniis ex pacto ad hoc iter pro labore et expensis et quendam equum valachum, quo huc a[d] me tute deferrentur et sic ad curiam Serenissimae Maiestatis Vestrae concessit, putans cum huc ad me rediret, paratum se responsum accepturum, quod longe accedit secus, nam neque litteras neque equum ad me missum videram, quod non parum perculit hunc nobilem, erant enim istae litterae, ut ipse fatebatur, magna cum diligentia ei commissae, quo tut[o] ad me perferrentur, unde petiit sibi de meis addi unum, cum quo regressus Lublinum post duos ferme menses litteras apud eundem hospitem suum et equum valachum male tractatum offendit. Vocato itaque in ius hospite coram consulibus, quibus ea in re scripseram, hospes, fraude plenus, non habuit aliam excusationem, cur litteras et equum iuxta pactum non misisset, quam quod diceret se timuisse, ne aliquis ductori inter eundem equum vi abriperet, de litteris vero dicebat se non putasse, quod alicuius fuissent momenti, verum, ut etiam consulibus visum fuit, in aliud tendebat ⌊Casprowicz⌋. Sperabat hunc ⌊nobilem⌋ numquam redit[u]rum neque quod ob eas litteras et equum repetendum homo extraneus tantum iterum suscipere deberet itineris quodque sub ea sycophantia pecuniam pro expensis relictam et equum sibi retinere posset. Coactus fuit igitur ⌊pseudolus iste⌋ et equum cum pecuniis, et litteras reddere. Quam hoc sit indecorum exteris a nostratibus fieri, facile Serenissima Maiestas Vestra perspicit. Posset aliquando hoc modo gravior in negotiis Serenissimae Maiestatis Vestrae cum litterarum detentione committi error. Quare Serenissimam Maiestatem Vestram humillime rogo, dignetur mandare ⌊Lublinensibus⌋ ⌊hominem⌋ adeo inique vafrum debita animadversione castigare et cogere tam iniquum sy[co]phantam expensas 50 florenorum huic ⌊nobili⌋ in manus meas refundere, quos ille praeter temporis amissionem et plures forsan absumpsit. Certe talis impostor dignus est mercede sua. Ego curaturus sum, ut expensae istiusmodi ad ⌊nobilem⌋ illum referantur.
Mitto his eas litteras adiunctas, ex quibus Serenissima Maiestas Vestra plane cognoscet, quid serenissimus ⌊Romanorum rex⌋ in hoc negotio egerit, cum dotem ducentorum milium florenorum Hungaricalium assignaverit et quod tractatus isti, postquam ad litteras serenissimi Romanorum regis Serenissima Maiestas Vestra mentem suam declaraverat, infecti sunt penitus, quod non immerito illustrem dominum ⌊Fredericum comitem palatinum Rheni⌋ male habet, cui ea, quae ex dignitate et re Serenissimae Maiestatis Vestrae esse videbantur, cum hoc ⌊nuntio⌋ rescripsi.
Et ne sim longiori scriptione Serenissimae Maiestati Vestrae molestior, quamvis durum sit dolenti tacere, summae tamen aequitati in omnes et prudentiae incomparabili Serenissimae Maiestatis Vestrae confisus, de multis, quae laesus et innocens suggerit animus mihi, temperabo, commendans me et omnium nostrum incorruptam fidem honorem oboedientiam summumque illum et debitum amorem et observantiam erga Sacram Maiestatem Vestram cum hoc generoso domino ⌊castellano Gdanensi⌋ nobis omnibus hic grato et caro, in gratiam et clementiam Serenissimae Maiestatis Vestrae, quam Deus Omnipotens nobis pro nostra omnium et ⌊rei publicae Christianae⌋ felicitate et salute quam diutissime incolumem et prosperrimam conservet.