Letter #1083
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaLöbau (Lubawa), 1534-01-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissimae Reginali Maiestati Poloniae etc. [Dominae et] dominae meae [cle]mentissimae
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina mihi clementissima. Humillimam orationum et servitutis meae commendationem.
Proficiscitur tandem ad Serenissimam Maiestatem Vestram generosus dominus Achacius Czeme castellanus Gdanensis et capitaneus Stumensis, qui de omnibus, quae hic per hos dies apud nos acta sunt, neque ad dextram neque ad sinistram a veritate declinans, Serenissimam Maiestatem Vestram certiorem reddet et de his, de quibus prius confidenter pro fide mea Serenissimae Maiestati Vestrae seorsum et secreto scripsi. Hic [Serenissimam] Maiestatem Vestram de mente et fideli erga Serenissimam Maiestatem Vestram primorum hic consiliariorum affectu et propensione plane edocebit nostrumque consilium, nulla alia re quam ex fide in Serenissimas Maiestates Vestras natum, fiducialiter exponet. Quod si Serenissimae Maiestati Vestrae non displicuerit, mandabit per illum, quid per nos ea in re fieri velit, geremus nos in omnibus ut obsequentissimos subditos. Neque aspergines istae, quas passim de nobis inimicus homo diffudit, integritati fidei nostrae obesse poterunt. Humillime itaque supplico, Serenissima Maiestas Vestra dignetur eundem castellanum, nobis hic omnibus carum et gratum, clementer audire et mentem suam illi declarare. Ego, qui plus aliis innumeris ornatus beneficiis Serenissimae Maiestati Vestrae devinctus sum, una cum aliis dominis consiliariis fidelissime mandatis Serenissimae Maiestatis Vestrae oboediemus. Cui me dignitatemque et causam omnium nostrum cum eodem domino castellano ut dominae meae clementissimae suppliciter commendo. Iesus Christus Dominus noster eandem Serenissimam Maiestatem Vestram sospitet quam diutissime et prosperet in omnibus.
Ex castro Serenissimae Maiestatis Vestrae Lubaviensi, XI Ianuarii anno Domini M D XXXIIII-o.
Serenissimae Maiestatis Vestrae Reginalis humillimus servus et capellanus episcopus Culmensis scripsit.