List #3495
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-10-26
odebrano Augsburg, [1530]-11-27 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo domino
In curia caesaris
Reverendissime domine, domine mihi gratiose. Praemissa servitiorum meorum commendatione.
Appulit huc 22 huius dominus Andreas Carducius reddiditque litteras maiestati regiae et reginali, praeterea nullas habuit. Ego credo ob id nullas ad me datas, quia Romana expeditio nondum erat in manibus Dominationis Vestrae Reverendissimae, sumque in ea spe brevi hic affuturum unum fratrem Dominationis Vestrae Reverendissimae cum eiusmodi expeditione. In episcopatu omnia spero bene dirigi.
Maiestas reginalis hodie male fuit contenta, quod Dominatio Vestra Reverendissima de Monte Serico negotium iterum remitti permisit ad Concilium Collaterale, quo illic finaliter super eo sententia feratur, cum bene sciat omnia illic, nescio quare, trahi in moram longissimam, neque velit maiestas sua intrare in iudicium cum domino suo, sed gratiam optat, habuitque opportunitatem Dominatio Vestra finiendi hoc negotium in curia, cum maiestas caesarea promiserit ante exitum suum ex Augusta finem imponere omnibus negotiis regni Neapolitani. Quomodo autem huic negotio obviandum sit, melius Dominatio Vestra Reverendissima sciet, quam quisquam hic divinari possit, si saltem regressus aliquis haberi possit. Haec est summa, quantum ex maiestate sua intelligere possum. Illius maiestatem nolle omnino hoc negotium Neapolim remitti propter illas sine fine procrastinationes, quare Dominatio Vestra Reverendissima pro prudentia sua ex re capiet consilium.
Socerum meum Ludovicum de Mortangen Dominationi Vestrae Reverendissimae commendo, hunc etiam Cristofforum, fratrem illius pueri, quem dominus Georgius Loxanus hinc habuit deditque cuidam amico Mediolanensi. Rogavi cum domino Fabiano Czema dominum Andream Carducz, quo eum in curiam caesaris secum perduceret et auxiliante Dominatione Vestra Reverendissima alicui domino daret, quo aliquid foris existens discat. Est enim domino Czemae et mihi sanguine iunctus. Eam ob rem supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae domino Carducio adesse velit, quo illi d[e] bono domino procuret.
Quae hic fiunt, coram domino Carducz Dominationi Vestrae Reverendissimae narrabit. Rog[avit] me dominus Gotcz, dominus Czema et dominus Saramba, ille qui servi[vit] in Francia, quo eorum servitia Dominationi Vestrae Reverendissimae perscriberem. [Inde] bibitum est pro salute Dominationis Vestrae Reverendissimae. Iterum me commendo [Dominationi Vestrae].
Ex Cracovia, 26 Octobris 1530.
Fabianus Woianowski
Postscript:
Conventus in Pyotrkow institutus pro festo Sancti Andreae.