List #2804
Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUSRome, 1545-03-20
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-26 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo clementissimo
Reverendissime Domine, domine clementissime.
Quamprimum me dominus Caspar, confrater carissimus, nomine Vestrae Reverendissimae Dominationis salutasset, eamque salvam atque incolumem esse cum cognovissem, magno affectus sum gaudio, ingentesque ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, domino meo clementissimo, quod mei in litteris suis mentionem fecerit. Det Deus itaque Omnipotens Reverendissimae Dominationi Vestrae pro hac singulari sua erga me gratia vitam salubrem, opto, atque eam longaevis temporibus felicem regnare concedat, necnon me ter fortunatum natum existimarem, si aliquando aliqua in re Reverendissimae Dominationi Vestrae, domino meo clementissimo inservire possem.
Praeterea mei officii esse existimavi Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae hic agantur, scriptis significare, videlicet quod sanctissimus dominus noster se prae nimia senectute adeo debilem esse exscusaverit, ut hoc Tridentinensi Consilio interesse non possit. Misit itaque Tridentum tres cardinales, deputatos legatos, unum de Sancta Cruce, alterum Parisium, tertium de Anglia, quos multi episcopi et quamplures alii doctissimi quique viri comitati sunt. Praeter haec Roma modo nihil aliud habet novi, sed quamprimum aliquid orietur Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere non negligam. De Alexandro venerabilem dominum Casparum, nepotem Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui negotium istud magis est notum, quo in statu res sint, satis fuse scripssisse non dubito.
Ego, Reverendissime Domine, ob inopiam sumptus factus sum ex clerico miles, miserrimamque neglectis studiis in guardia summi pontificis ago vitam, et, nisi mihi solus dominus Caspar superesset, qui in me iuvando omnem suam impendit operam, intereundum mihi esset. Sed dabit his Deus quoque finem, atque haec olim meminisse iuvabit. Commendo gratiae et favori Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam diu salvam atque incolumem esse cupio.
Datae ex urbe Roma, XX die mensis Martii anno Domini 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Nicolaus Lok