Quamprimum me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ ⌊dominus Caspar⌋, confrater carissimus, nomine Vestrae Reverendissimae Dominationis salutasset, eamque salvam atque incolumem esse cum cognovissem, magno affectus sum gaudio, ingentesque ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, domino meo clementissimo, quod mei in litteris suis mentionem fecerit. Det Deus itaque Omnipotens Reverendissimae Dominationi Vestrae pro hac singulari sua erga me gratia vitam salubrem, opto, atque eam longaevis temporibus felicem regnare concedat, necnon me ter fortunatum natum existimarem, si aliquando aliqua in re Reverendissimae Dominationi Vestrae, domino meo clementissimo inservire possem.
Praeterea mei officii esse existimavi Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae hic agantur, scriptis significare, videlicet quod on the margin⌈quodquod on the margin⌉ ⌊sanctissimus dominus noster⌋ se prae nimia senectute adeo debilem esse exscusaverit, ut hoc Tridentinensi Consilio interesse non possit. Misit itaque ⌊Tridentum⌋ tres cardinales, deputatos legatos, ⌊unum⌋ de Sancta Cruce, alterum ⌊Parisium⌋, ⌊tertium⌋ de ⌊Anglia⌋, quos multi episcopi et quamplures alii doctissimi quique viri comitati sunt. Praeter haec ⌊Roma⌋ modo nihil aliud habet novi, sed quamprimum aliquid orietur Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere non negligam. De ⌊Alexandro⌋ venerabilem dominum ⌊Casparum⌋, nepotem Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui negotium istud magis est notum, quo in statu res sint, satis fuse scripssisse non dubito.
Ego, Reverendissime Domine, ob inopiam sumptus factus sum ex clerico miles, miserrimamque neglectis studiis in guardia ⌊summi pontificis⌋ ago vitam, et, nisi mihi solus dominus ⌊Caspar⌋ superesset, qui in me iuvando omnem suam impendit operam, intereundum mihi esset. Sed dabit his Deus quoque finem, atque haec olim meminisse iuvabit. Commendo gratiae et favori Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam diu salvam atque incolumem esse cupio.