» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1458

[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]
Löbau (Lubawa), 1536-05-29


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 97
2register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, f. 51-52

Prints:
1AT 18 No. 188, p. 214 (Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi observandissime. Salutem et mei commendationem plurimam.

Litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae heri ad me scriptas hodie non <sine> singulari gaudio accepi , ex quibus eam erga me Dominationis Vestrae Reverendissimae benignam propensionem, quam mihi dominus Ioannes a Werden declaravit, sic se habere, quae mihi non potest esse, nisi gratissima, neque me fefellit de Dominatione Vestra Reverendissima iampridem concepta opinio, qua mihi semper Dominationis Vestrae Reverendissimae benivolentiam et paternum amorem integrum esse persuasi. Cumque illum non tam in me quam in rempublicam nostram tendere videam, longe mihi gratissimus est. Ego quidem, quemadmodum ex responso meo domino Ioanni a Werden dato intellexit, non est, quod ambiam amplius, nisi quod ad Dei gloriam, fidelium aedificationem huiusque patriae nostrae tranquillitatem et profectum tendere possit. Quod si quispiam alius ad nos intrudi deberet, ut interdum inter os et offam multa incidere solent suntque, qui hanc practicandam habent, maxime autem Culmensis nobilitas cum suae farinae hominibus, quid hinc afflictae nostrae patriae incommodi atque perpetui detrimenti accideret, quis adeo hebes est, qui non cognoscat. Probo itaque summopere Dominationis Vestrae Reverendissimae institutum, ex quo nulla in re declinare in animum induxi, in omnibusque Dominationi Vestrae Reverendissimae, quemadmodum praescribet, obsequi, utque eum articulum, quem Dominatio Vestra Reverendissima iuramento confirmavit, modis omnibus observet summopere mihi placet, agat in eo pro summa sua prudentia et quae magis commoda et necessaria esse videbuntur. Contineboque me, propter suspitionem quousque me Dominatio Vestra Reverendissima vocaverit, sive sit ante aut post Corporis Christi festum, quamvis taedio afficiat, quod tamdiu Dominationem Vestram Reverendissimam non viderim, cum qua praeter ista multa alia mihi sint conferenda, quae sic litteris credi non possint, quandoquidem, cum colloquor cum Dominatione Vestra Reverendissima, non secus mihi videor atque cum meipso colloqui, neminem etiam scio, in cuius sinum confidentius, quam in Dominationis Vestrae Reverendissimae animi mei cogitatus et dispicentiam queam effundere. Quod tamen aliquando et brevi Deo bene favente futurum spero.

De rebus Danicis, quibus modis Dominatio Vestra Reverendissima unamecum serenissimae maiestati regiae rebus in eo cardine, ut nunc sunt, volventibus scribere debeamus, cras hinc per eum nuntium, qui Vilnam iturus est, cum quo et alium, qui sigillum meum ferret, ad Dominationem Vestram Reverendissimam unacum aliis litteris transmittam, quae Dominatio Vestra Reverendissima pro suo arbitratu moderabitur, et quantum videbitur consultius et expeditius litteras conscribi suoque et meo nomine et sigillo firmari iubebit, sic scriptio ista dirigetur, ut saltem duci Holsaciae electo Regi favere et non bello nos implicare videantur. Expectans a Dominatione Vestra Reverendissima responsum ad novissimas ad curiam nostram scribere continui fore sperans, ut apud Dominationem Vestram Reverendissimam de omnibus exactius conficerem, quod cum aliter cecidit, iam me ad scribendum accingo nullam tamen eius rei, quam per dominum Ioannem a Verden mihi significavit , mentionem faciens. Haec Deus et tempus feret, qui eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.

Lubaviae, XXIX Maii 1536.