List #2903
Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-19
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et amice observande.
Commendatis studiis meis in Paternitatis Vestrae Reverendissimae gratiam.
Quod me humanissimis litteris hoc tempore visere animique sui erga me propensionem per eas amicissime declarare Paternitas Vestra Reverendissima voluerit, pergratum mihi est. Ego quoque is sum, qui Illius Paternitati Reverendissimae libenter servio favens eidem ex animo vitam diutinam, fortunam benignam et reliqua omnia fausta et felicia.
Postulationi Paternitatis Illius Reverendissimae, cum et quoties tempus locusque patietur, non invitus obsequar, nam et mentione illius honorifica, ac laudabili omni studio illi gratificari non neglegam. Et si quid contra libertates ac privilegia
Commendo me in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quam diu esse superstitem cupio.
Datae
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor