Letter #2192
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSRome, 1539-07-14
received [1539]-09-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 6, f. 1v unnumbered after f. 40
Reverendissimo in Christo patri et Domino, Domino Ioanni, dei gratia episcopo paper damaged⌈[episcopo]episcopo paper damaged⌉ Varmiensi, domino av paper damaged⌈[av]av paper damaged⌉unculo suo clementissimo
Reverendissime Praesul et Domine, domine et avuncule clementissime. Salutem et sui humillimam commendationem.
Cum hinc quidam Vitinsky canonicus Plocensis in Poloniam proficisceretur, tradidi illi et ad Reverendissimam AmplitudinemTuam, et ad alios propinquos et amicos meos fasciculum litterarum adiunctum litteris reverendissimi domini Samuelis vicecancellarii Poloniae, in quibus magnas illi gratias egi, quod usque efficaces mihi commendaticias litteras ad reverendum dominum Andream Czarnkowsky dederit.
Contigit autem, ut eodem die, quamvis hora diversa, praeter spem veredarius seu (ut vocant) posta in Germaniam iret, per quam reverendus dominus Theodoricus de Reden Reverendissimae Amplitudini Tuae scripsit missis domino Antonio Fugger litteris Augustam, qui eas inde ad Reverendissimae Amplitudinis Tuae manus primis, quibus potuerit, nuntiis transmittet. At ego neque eius litteras (etsi in prioribus, quas hodie summo mane ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam dedi, quicquid erat satis dignum effudissem), nisi meis comitatae essent, Reverendissimam Amplitudinem Tuam accedere passus sum, ut q(uod), si has prius acceperit, de aliorum brevi adventu certa esset atque obiter diem ingresionis mei in urbem, qui 26 erat Iunii mensis, et bonam valetudinem meam cognosceret.
Scripsit autem idem superinscribed⌈idemidem superinscribed⌉ dominus Theodoricus Alex(andro), q(uomodo) adhortans illum, ut scortum illud suum abigat cumque Reverendissima Amplitudine Tua, quanto celerius potest, amicitiam rursus ineat, sed laterem lavabit. Numquam ille desinet esse Alexander, contra quem quod exsecutus sum est reverendissimus dominus Andreas CzarnkAAWO, AB, D. 6, f. 40vowsky, si nuntius iste reverendissimi domini Tarlo episcopi Premisliensis, cuius in prioribus feci mentionem, forsitan pro sacra ad episcopatum Posnaniensem missus hic veniet, brevi accipiet. Nec, puto, displicebit, cum singula melius, quam speravit Reverendissima Amplitudo Tua, confecta videbit.
Molitur abitionem idem dominus Theodoricus ad mensem Septembrem, similiter quoque reverendus dominus Czarnkowsky. Ille Germaniam primo, deinde Prussiam revisere, hic Poloniam constituit. Quod si acciderit, omnibus Romae orbatus ero synceris amicis meis. Recepit tamen dominus Theodoricus mihi ante discessum suum locum commodum in copistria(?) quaesiturum, modo autem non potest, eo quod fori spirituali<s> strepitus in universum silet a Iulio mense usque ad primum diem Octobris.
Reliquum, quod scribam Reverendissimae Amplitudidni Tuae, nihil est, sed eandem Deus Optimus Maximus quam diutissime incolumem servet prosperetque in omnibus praecor et opto ex animo.
Romae, 14 Iulii, anno 1539.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae deditissimus et obsequentissimus cliens Gaspar Hann(ouius)
Postscript:
Remorata est heri usque in hodiernum diem posta.