Cum hinc quidam ⌊Vitinsky⌋ canonicus Plocensis in ⌊Poloniam⌋ proficisceretur, tradidi illi et ad Reverendissimam AmplitudinemTuam, et ad alios propinquos et amicos meos fasciculum litterarum adiunctum litteris reverendissimi domini ⌊Samuelis⌋ vicecancellarii ⌊Poloniae⌋, in quibus magnas illi gratias egi, quod usque efficaces mihi commendaticias litteras ad reverendum dominum ⌊Andream Czarnkowsky⌋ dederit.
Contigit autem, ut eodem die, quamvis hora diversa, praeter spem veredarius seu (ut vocant) posta in ⌊Germaniam⌋ iret, per quam reverendus dominus ⌊Theodoricus de Reden⌋ Reverendissimae Amplitudini Tuae scripsit missis domino ⌊Antonio Fugger⌋ litteris ⌊Augustam⌋, qui eas inde ad Reverendissimae Amplitudinis Tuae manus primis, quibus potuerit, nuntiis transmittet. At ego neque eius litteras (etsi in prioribus, quas hodie summo mane ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam dedi, quicquid erat satis dignum effudissem), nisi meis comitatae essent, Reverendissimam Amplitudinem Tuam accedere passus sum, ut q(uod), si has prius acceperit, de aliorum brevi adventu certa esset atque obiter diem ingresionis mei in ⌊urbem⌋, qui 26 erat Iunii mensis, et bonam valetudinem meam cognosceret.
Scripsit autem idem superinscribed⌈idemidem superinscribed⌉ dominus ⌊Theodoricus⌋ ⌊Alex(andro)⌋, q(uomodo) adhortans illum, ut scortum illud suum abigat cumque Reverendissima Amplitudine Tua, quanto celerius potest, amicitiam rursus ineat, sed
cf. TER. Ph. 186 ⌊laterem lavabitcf. TER. Ph. 186 ⌋. Numquam ille desinet esse ⌊Alexander⌋, contra quem quod exsecutus sum est reverendissimus dominus ⌊Andreas CzarnkAAWO, AB, D. 6, f. 40vowsky⌋, si nuntius iste reverendissimi domini ⌊Tarlo⌋ episcopi Premisliensis, cuius in prioribus feci mentionem, forsitan pro sacra ad episcopatum Posnaniensem missus hic veniet, brevi accipiet. Nec, puto, displicebit, cum singula melius, quam speravit Reverendissima Amplitudo Tua, confecta videbit.
Molitur abitionem idem dominus ⌊Theodoricus⌋ ad mensem Septembrem, similiter quoque reverendus dominus ⌊Czarnkowsky⌋. Ille ⌊Germaniam⌋ primo, deinde ⌊Prussiam⌋ revisere, hic ⌊Poloniam⌋ constituit. Quod si acciderit, omnibus ⌊Romae⌋ orbatus ero synceris amicis meis. Recepit tamen dominus ⌊Theodoricus⌋ mihi ante discessum suum locum commodum in copistria(?) quaesiturum, modo autem non potest, eo quod fori spirituali<s> strepitus in universum silet a Iulio mense usque ad primum diem Octobris.
Reliquum, quod scribam Reverendissimae Amplitudidni Tuae, nihil est, sed eandem Deus Optimus Maximus quam diutissime incolumem servet prosperetque in omnibus praecor et opto ex animo.