List #747
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-02-16
odebrano Regensburg, [1532]-04-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
In curia caesaris
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose. Post meorum servitiorum commendationem.
Gratulor eidem et mihi, ac consanguineis eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae, quod hodiernam diem supervivimus, qua feliciter per
Nova, quae sunt hic, paucis percurram. Ex episcopatu Dominationis Vestrae Reverendissimae nil novi scio.
Orator regis Ioannis, praepositus Siedmigradiensis, hic est. Rogat nomine domini sui et supplicat nomine palatini Moldaviae, ut maiestas regia dignetur ad 6 menses a prima Martii incipiendo indutias acceptare cum praefato palatino. Intercessit etiam nomine domini sui pro illo incarcerato Szakrzewski, cuius ca[usam] superioribus diebus Dominationi Vestrae Reverendissimae scri[psi]. De responso autem adhuc deliberatur.
Istis diebus rumor, nescio unde, ortum habet, crescit brevi tertium regem Hungariae futu[rum], videlicet Gritum, istis rationibus: cum rex Ioannes non habet, unde tributum promiss[um] Turco solvat, Veneti se soluturos sponden[t] illud, si Griti rex futurus est. Dicunt etiam Turcum hanc condicionem acceptasse velleque reg[em] Ioannem contentare palatinatu Moldaviae, exp[ul]so nebulone moderno. Haec pro vero non scribo, saltem quod ea odorantur hic.
Item hodie certo mihi dixit servus unus domini Laski, qui hic est, et mihi bene not[us], quod dominus eius habeat litteras foedus et induti[as] in Ungaria hinc inde esse ruptas, in qua re alter alterum culpat dicitque iam bella[ri] iterum illic, quae novitas a multis creditur esse vera.
Item Vilnae pestis grassabatur praeterito hoc tempor[e], unde, scribunt, viginti milia hominum obiiss[e].
Commendo me iterum gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae felix sit et incolumis redeat.
Datae
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servus