⌊⌋ Magnificentiae Vestrae heri accepi, ex quibus mihi mens et sententia Magnificentiae Vestrae quantum placuit, litterae meae, quarum exemplum addidi, ad conterraneos meos declarabunt. Quae si videbuntur, ut reddantur, id ipsu[m] Magnificentia Vestra curabit. Similiter faciet et cum ⌊⌋, quorum etiam est copia. De rebus meis Magnificentia Vestra sic habeat: hodie praemisi ⌊fratrem meum Georgium⌋ ⌊Heilsbergum⌋, ut videat, quo in ordine sint omnia. Cum inde redierit, eo profectionem hinc meam maturabo. ⌊Alterum meum fratrem Bernardum⌋ XVI Novembris praeter[i]ti misi cum mea et
⌊reverendissimi domini electi Culmensis⌋ expeditione pecuniaria ⌊Cracoviam⌋, unde illa ⌊Romam⌋ perferetur. Quod reliquum est, Magnificentiam Vestram optime valere cupio, utque nobis quam diutissime vivat, oro; curet valetudinem suam, quantum potest accuratius.