Gratissimum mihi fuit ex ⌊⌋ tuis intelligere bonam valetudinem tuam neque minus iucundum, quod ⌊Antverpiae⌋ te ⌊⌋, incertis enim rumoribus ferebaris abiisse, a qua opinione non abhorruit ⌊reverendissimus dominus Panormitanus⌋.
Quod ad ⌊reverendissimum dominum Leodiensem⌋ attinet, ita se res habet, sicut ad te ⌊⌋. Interim in te situm est officio ⌊illius⌋ velle aut nolle uti, sed id omnino pro certissimo habe gratius illi futurum, si utaris.
Res meae in hoc statu sunt cum quaestoribus istis,[1] ut quando sim in illis finem habiturus, non satis sciam. Nisi vero etiam urgeam praesens, desperandum sit penitus de illis in futurum, nam serenissima ⌊regina⌋ brevi hinc solvet ventura ⌊Antverpiam⌋ et deinde in ⌊Flandriam⌋, et hominibus istis quidvis est excusationis loco, adeo ut omnino consulant amici, extrema ut hic tentem, priusquam aut domum aut alio me conferam. Proinde, nisi tam extreme te urget profectio tua, ut aliquot dies morari non possis, rogo aegre ne feras, si non tam cito, quam vellem, ad te venero. Audio vero istic brevi venturum esse illustrem ⌊dominum a Beveris⌋, ad quem de ea etiam re scripsi petiique, ut tempus locumque significaret, quo eum convenire libere possem. Vellem itaque
cf. Cic. Fam. 7.29 (Curius Ciceroni) duo parietes de eadem fidelia dealbare ⌊una fidelia duos, ut aiunt, parietes dealbarecf. Cic. Fam. 7.29 (Curius Ciceroni) duo parietes de eadem fidelia dealbare ⌋, quin et nuntiarunt mihi concives aliquot mei ⌊uxorem⌋ non adeo prospera valetudine esse. Quae res me plus, quam dici potest, afficit, sed neque rerum mearum respectus, neque ⌊uxoris⌋ valetudo plus apud me sunt habitura momenti, quam desiderium conveniendi tui, modo tam cito abire decreveris. Quod ut mihi significes, etiam atque etiam peto.
Quod deterreri te scribis, quominus maneas, negotio ⌊Montis Serici⌋ et tractatibus Hungaricis, omnino tibi persuade in aula nostra neque tractari quicquam, neque expediri, neque videri mihi quicquam expeditum iri, priusquam ⌊ille⌋ certo se aliquo loco firmarit, quod quando et ubi facturus sit, sane serenissimus ⌊rex Romanorum⌋ et ⌊cardinalis Tridentinus⌋ se id plane ignorare mihi dixerunt. Neque vero cum ad aulam nostram venissem, certum aliquid rescire potui, nisi mentem ⌊caesaris⌋ esse contendere ⌊Ratisbonam⌋.[2] Quod tam brevi non futurum mihi dixit ⌊commendator maior Legionis⌋. ⌊Rex Romanorum⌋ mihi dixit se in itinere ⌊caesari⌋ occursurum. Ego puto ⌊Stockardiae⌋ conventuros, donec de voluntate principum Germaniae[3] certi quid resciverint. Pro ⌊Bavaris⌋ reducendis in partes nostras laborat ⌊reverendissimus Saltzburgensis⌋, interim neque adversarii desident. Puto te audivisse, qualiter in partes
suas pertraxerint ⌊Eslingam⌋[4] aboleverintque cum missa omnem divorum cultum. Nos interim, quid agamus, nescio. De tractatibus Hungaricis nihil boni spero, nam ⌊Hungari⌋ omnino sunt conventuri in ⌊Rachuz⌋ fquam obstante ⌊rege⌋ et ⌊vayevoda⌋ videnturque in tertium aliquem consensuri. Quod de conventu Pataviensi ⌊⌋, id ita se habet, sed nemo adhuc videbatur itineri accinctus ex parte nostra, non ⌊Fridericus palatinus⌋, non ⌊episcopus Spyrensis⌋. Ego puto nihil inde futurum neque congressuros oratores. Argumento id mihi potissimum est, quod ⌊Hieronymus Lasky⌋ pessime contentus recesserit videaturque nihil boni machinaturus et apud nos omnia sunt imparata.
De ⌊Turcis⌋ sic se res habet. ⌊Veneti⌋ sparsere rumores de maximis ipsorum apparatibus dixeruntque generalem, qui est dictatoris loco, cui pro tuitione finium ordinavere quinquaginta triremes. Hoc nobis argumento fuit in ⌊Italia⌋ non vanos rumores esse, sed tamen postea non eo ardore, quo inceperant, ⌊Veneti⌋ instruxere, apparatum continuavere, sed frigide admodum procedentes videntur ostendere non tam ingens periculum imminere.
Ego ⌊caesarem⌋ conveni ⌊Moguntiae⌋, deinde feria sexta[5] ante Quadragesimam deduxi ⌊Oppenheym⌋, feria septima dimisi inter Oppenheim et ⌊Neuwschloss⌋, quod est ex opposito ⌊Wormatiae⌋, iuris ⌊palatini electoris⌋. Postridie venturus erat ⌊Heydelbergam⌋, ibi transacturus Carnisprivium.[6] Familiam vero universam praemisit ⌊Bruxellam Suevorum⌋[7] recto per ⌊Spyram⌋, quo ⌊ipse⌋ non est venturus, itinere. ⌊Ibi⌋ iussi sunt ⌊eum⌋ praestolari.
⌊Valdesius⌋ profectus est ⌊Spyram⌋ exspectaturus ⌊Bruxellae⌋. ⌊Ehynger⌋ bene valet dimisique eum ⌊Moguntiae⌋. Illustrissimus ⌊dominus marchio⌋ cum ⌊Moguntino⌋ deduxit ⌊caesarem⌋ e ⌊Moguntia⌋, deinde rediit. Nihil video, quid illic agatur. Conquestus est id mihi praefatus ⌊marchio⌋, qui de intentione ⌊caesaris⌋ nihil dixit se comperti habere.
⌊Andreas Aurius⌋ parare iussus est triremes suas donatusque sex milibus ducatorum annuis cum titulo principatus ⌊Melphis⌋. Ego puto ⌊pontificem⌋ venturum ⌊Mantuam⌋, ibi congressurum cum ⌊caesare⌋. Quid de Lutheranis sit sperandum, neque video neque scio. Omnes male ominantur. Haec habe veraque esse scito. In reliquis tu consilio tuo utere et rectissime vale, et pristina omnia de Cornelio tuo tibi persuade.