Letter #6101
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-03-18
received [1536]-03-19 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino meo episcopo Culmensi
Reverendissime Domine.
Reddidit mihi subditus meus Knobellochsdorf litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae 13 huius ad me datas, quibus, quid respondeam, nihil habeo, nam respondent aliae, iam ad Dominationem Vestram Reverendissimam extense scriptae et obsigillatae, solum quod amicas habeo eidem gratias, quod se laboris mei levamen in conferendis ordinibus, adversa me valetudine impediente, offert.
Ego autem hoc tempore nullum postulantem quempiam ordinum suscipiendum vidi, licet annis effluxis aliqui fuer(in)t cum plurimis Masovitis. Quibus tunc dicere s commisi, ne redirent, sed ab eorum ordinariis hoc munus sibi conferri postularent, nullum aliorum esse suffragium. Si tamen comparuisset aliquis de diocesi mea, non gravatim et aliis ms. alios(!) ⌈aliisaliis ms. alios(!) ⌉ ordinari se cupientibus ordines contulissem.
His me iterum commendatum facio Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Ex Helsberg, dat(ae) ut in aliis litteris.
Mauricius episcopus Varmiensis scripsit
...
Dat(ae) Helsberg, 18 Martii. in next line, in the hand of sender⌈ Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Helsberg, 18 Martii. Dat(ae) Helsberg, 18 Martii. in next line, in the hand of sender⌉